Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechiele 36


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: MontesIsrael, audite verbum Domini.1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.
2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixeritinimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae suntnobis”;2 Hæc dicit Dominus Deus :
Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge,
altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :
3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quoddesolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatemreliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi;3 propterea vaticinare, et dic :
Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,
et facti in hæreditatem reliquis gentibus,
et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
4 propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deusmontibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibusderelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus percircuitum;4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,
torrentibus, vallibusque et desertis,
parietinis et urbibus derelictis,
quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
5 propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum dereliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi inhereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eiusdepraedarentur.5 Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,
et de Idumæa universa,
quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,
et toto corde et ex animo,
et ejecerunt eam ut vastarent :
6 Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus etcollibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meoet in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis;6 idcirco vaticinare super humum Israël,
et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :
Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,
eo quod confusionem gentium sustinueritis.
7 idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuituvestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt;7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus :
Ego levavi manum meam,
ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,
ipsæ confusionem suam portent.
8 vos autem, montes Israel, ramosvestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope estenim ut veniat.8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,
et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :
prope enim est ut veniat.
9 Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini etaccipietis sementem;9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :
et arabimini, et accipietis sementem.
10 et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, ethabitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :
et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11 Et replebo vos hominibuset iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut aprincipio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quiaego Dominus.11 Et replebo vos hominibus et jumentis,
et multiplicabuntur, et crescent :
et habitare vos faciam sicut a principio,
bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :
et scietis quia ego Dominus.
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditatepossidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos faciasabsque liberis.12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël,
et hæreditate possidebunt te :
et eris eis in hæreditatem,
et non addes ultra ut absque eis sis.
13 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominumes et faciens gentem tuam absque liberis”;13 Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod dicunt de vobis :
Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
14 propterea homines non comedesamplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus.14 propterea homines non comedes amplius,
et gentem tuam non necabis ultra,
ait Dominus Deus.
15 Necauditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorumnequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis ”,ait Dominus Deus.15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,
et opprobrium populorum nequaquam portabis :
et gentem tuam non amittes amplius,
ait Dominus Deus.
16 Et factum est verbum Domini ad me dicens:16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
17 “ Filihominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis etin operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,
et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :
juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram,et in idolis suis polluerunt eam.18 Et effudi indignationem meam super eos
pro sanguine quem fuderunt super terram,
et in idolis suis polluerunt eam.
19 Et dispersi eos in gentes, et ventilatisunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos.19 Et dispersi eos in gentes,
et ventilati sunt in terras :
juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
20 Etingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum,cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”.
20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt :
et polluerunt nomen sanctum meum,
cum diceretur de eis : Populus Domini iste est,
et de terra ejus egressi sunt.
21 Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, adquas ingressi sunt.
21 Et peperci nomini sancto meo,
quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
22 Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos egofaciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis ingentibus, ad quas intrastis;22 Idcirco dices domui Israël :
Hæc dicit Dominus Deus :
Non propter vos ego faciam, domus Israël,
sed propter nomen sanctum meum,
quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
23 et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutumest inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia egoDominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.23 Et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes,
quod polluistis in medio earum :
ut sciant gentes quia ego Dominus,
ait Dominus exercituum,
cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24 Tollamquippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos interram vestram;24 Tollam quippe vos de gentibus,
et congregabo vos de universis terris,
et adducam vos in terram vestram.
25 et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibusinquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.25 Et effundam super vos aquam mundam,
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,
et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabovobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideumde carne vestra et dabo vobis cor carneum;26 Et dabo vobis cor novum,
et spiritum novum ponam in medio vestri :
et auferam cor lapideum de carne vestra,
et dabo vobis cor carneum.
27 et spiritum meum ponam in mediovestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis etoperemini.27 Et spiritum meum ponam in medio vestri :
et faciam ut in præceptis meis ambuletis,
et judicia mea custodiatis et operemini.
28 Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritismihi in populum, et ego ero vobis in Deum.28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris :
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
29 Et salvabo vos ex universisinquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non imponamvobis famem.29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris :
et vocabo frumentum et multiplicabo illud,
et non imponam vobis famem.
30 Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetisultra opprobrium famis in gentibus.30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
31 Et recordabimini viarum vestrarumpessimarum operumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae etscelera vestra.31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,
studiorumque non bonorum :
et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sitvobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel.
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis :
confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.
33 Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibusvestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa,33 Hæc dicit Dominus Deus :
In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,
et inhabitari fecero urbes,
et instauravero ruinosa,
34 et terra desertafuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,34 et terra deserta fuerit exculta,
quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
35 dicent:“Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae etdestitutae atque destructae munitae inhabitantur”.35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis :
et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
36 Et scient gentes,quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavidissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio.
36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,
quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta :
ego Dominus locutus sim, et fecerim.
37 Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis:multiplicabo eos sicut gregem hominum,37 Hæc dicit Dominus Deus :
Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis :
multiplicabo eos sicut gregem hominum,
38 ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalemin sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum,et scient quia ego Dominus ”.
38 ut gregem sanctum,
ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus :
sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum :
et scient quia ego Dominus.