Geremia 47
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim,antequam percuteret pharao Gazam. | 1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. |
2 Haec dicit Dominus: “ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae | 2 Hæc dicit Dominus : Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ, |
3 a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis, | 3 a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, |
4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor. | 4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ. |
5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? | 5 Venit calvitium super Gazam ; conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum : usquequo concideris ? |
6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. | 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces ? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. |
7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi? ”. | 7 Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi ? |