Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 43


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universossermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illosomnia verba haec,1 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc,
2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnesviri superbi dicentes ad Ieremiam: “ Mendacium tu loqueris; non misit teDominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”,2 dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.
3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manuChaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem ”.
3 Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
4 Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universuspopulus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae.4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.
5 Sed tollens Iohanan filiusCaree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversifuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarenturin terra Iudae,5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,
6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam,quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam filiiSaphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae,6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ :
7 et ingressi sunt terramAegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas.
7 et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
8 Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens:8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens :
9 “ Sume lapidesgrandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est adportam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis;9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis :
10 et dices adeos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumamNabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapidesistos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;10 et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum : et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos :
11 veniensque percutietterram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, incaptivitatem et, quos in gladium, in gladium;11 veniensque percutiet terram Ægypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium :
12 et succendet ignem in delubrisdeorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terramAegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde inpace;12 et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace :
13 et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubradeorum Aegypti comburet igni ”.
13 et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni.