Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Geremia 42


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filiusCaree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum,1 Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filiusCaree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum,
2 dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “ Cadat oratio nostra in conspectu tuo, etora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelictisumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur;2 dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “ Cadat oratio nostra in conspectu tuo, etora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelictisumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur;
3 et annuntiet nobisDominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus ”.3 et annuntiet nobisDominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus ”.
4 Dixitautem ad eos Ieremias propheta: “ Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrumsecundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabovobis nec celabo vos quidquam ”.4 Dixitautem ad eos Ieremias propheta: “ Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrumsecundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabovobis nec celabo vos quidquam ”.
5 Et illi dixerunt ad Ieremiam: “ SitDominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quomiserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.5 Et illi dixerunt ad Ieremiam: “ SitDominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quomiserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.
6 Sive bonum est sive malum,voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cumaudierimus vocem Domini Dei nostri ”.
6 Sive bonum est sive malum,voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cumaudierimus vocem Domini Dei nostri ”.
7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam;7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam;
8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo,et universum populum a minimo usque ad magnum8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo,et universum populum a minimo usque ad magnum
9 et dixit ad eos: “ Haec dicitDominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras inconspectu eius:9 et dixit ad eos: “ Haec dicitDominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras inconspectu eius:
10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et nondestruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod fecivobis.10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et nondestruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod fecivobis.
11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis;nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciamet eruam de manu eius;11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis;nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciamet eruam de manu eius;
12 et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipsemiserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.12 et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipsemiserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.
13 Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritisvocem Domini Dei vestri13 Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritisvocem Domini Dei vestri
14 dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegyptipergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem nonsustinebimus et ibi habitabimus”,14 dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegyptipergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem nonsustinebimus et ibi habitabimus”,
15 propter hoc nunc audite verbum Domini,reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritisfaciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini,15 propter hoc nunc audite verbum Domini,reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritisfaciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini,
16 gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, etfames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.16 gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, etfames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.
17 Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum etperegrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebitnec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.17 Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum etperegrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebitnec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.
18 Quia haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio measuper habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cumingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et inmaledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ”.18 Quia haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio measuper habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cumingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et inmaledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ”.
19 Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “ Nolite intrare Aegyptum;scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,19 Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “ Nolite intrare Aegyptum;scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,
20 quia decepistis animasvestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobisad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deusnoster, sic annuntia nobis, et faciemus”.20 quia decepistis animasvestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobisad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deusnoster, sic annuntia nobis, et faciemus”.
21 Et annuntiavi vobis hodie, et nonaudistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.21 Et annuntiavi vobis hodie, et nonaudistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.
22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, adquem voluistis intrare et ibi peregrinari ”.
22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, adquem voluistis intrare et ibi peregrinari ”.