Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 34


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rexBabylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant subpotestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnesurbes eius, dicens:1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens :
2 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere adSedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradamcivitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni;2 Hæc dicit Dominus Deus Israël : Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni :
3 et tu noneffugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, etoculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, etBabylonem introibis.3 et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis : et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicitDominus ad te: Non morieris in gladio,4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda : Hæc dicit Dominus ad te : Non morieris in gladio,
5 sed in pace morieris et secundumcombustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburenttibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum ”, dicitDominus.5 sed in pace morieris : et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te : et : Væ domine, plangent te : quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
6 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudae universaverba haec in Ierusalem;6 Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem.
7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contraIerusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis etcontra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae.
7 Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha : hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ.
8 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedeciasfoedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem,8 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans
9 ut dimitteretunusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam,liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo.9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebræum et Hebræam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judæo et fratre suo.
10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, utdimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultranon dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt.10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis : audierunt igitur, et dimiserunt.
11 Et conversi suntdeinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, etsubiugaverunt in famulos et in famulas.11 Et conversi sunt deinceps : et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas.
12 Et factum est verbum Domini adIeremiam a Domino dicens:12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens :
13 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussifoedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domoservitutis, dicens:13 Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de domo servitutis, dicens :
14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisquefratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, etdimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaveruntaurem suam.14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei : et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum : et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
15 Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est inoculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; etinistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum.15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum : et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam :
16 Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servumsuum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suaepotestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae.16 et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ.
17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretislibertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedicovobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos incommotionem cunctis regnis terrae.17 Propterea hæc dicit Dominus : Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo : ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ.
18 Et dabo viros, qui praevaricantur foedusmeum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo,sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisioneseius,18 Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,
19 principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnispopulus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli;19 principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli :
20 et dabo eos in manuinimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorumin escam volatilibus caeli et bestiis terrae.20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
21 Et Sedeciam regem Iudae etprincipes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animaseorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.21 Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
22 Ecceego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabunturadversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo insolitudinem, eo quod non sit habitator ”.
22 Ecce ego præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et præliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni : et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.