Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Geremia 34


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rexBabylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant subpotestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnesurbes eius, dicens:1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rexBabylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant subpotestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnesurbes eius, dicens:
2 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere adSedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradamcivitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni;2 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere adSedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradamcivitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni;
3 et tu noneffugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, etoculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, etBabylonem introibis.3 et tu noneffugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, etoculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, etBabylonem introibis.
4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicitDominus ad te: Non morieris in gladio,4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicitDominus ad te: Non morieris in gladio,
5 sed in pace morieris et secundumcombustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburenttibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum ”, dicitDominus.5 sed in pace morieris et secundumcombustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburenttibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum ”, dicitDominus.
6 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudae universaverba haec in Ierusalem;6 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudae universaverba haec in Ierusalem;
7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contraIerusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis etcontra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae.
7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contraIerusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis etcontra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae.
8 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedeciasfoedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem,8 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedeciasfoedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem,
9 ut dimitteretunusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam,liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo.9 ut dimitteretunusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam,liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo.
10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, utdimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultranon dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt.10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, utdimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultranon dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt.
11 Et conversi suntdeinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, etsubiugaverunt in famulos et in famulas.11 Et conversi suntdeinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, etsubiugaverunt in famulos et in famulas.
12 Et factum est verbum Domini adIeremiam a Domino dicens:12 Et factum est verbum Domini adIeremiam a Domino dicens:
13 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussifoedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domoservitutis, dicens:13 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussifoedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domoservitutis, dicens:
14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisquefratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, etdimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaveruntaurem suam.14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisquefratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, etdimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaveruntaurem suam.
15 Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est inoculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; etinistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum.15 Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est inoculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; etinistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum.
16 Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servumsuum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suaepotestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae.16 Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servumsuum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suaepotestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae.
17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretislibertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedicovobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos incommotionem cunctis regnis terrae.17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretislibertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedicovobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos incommotionem cunctis regnis terrae.
18 Et dabo viros, qui praevaricantur foedusmeum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo,sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisioneseius,18 Et dabo viros, qui praevaricantur foedusmeum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo,sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisioneseius,
19 principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnispopulus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli;19 principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnispopulus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli;
20 et dabo eos in manuinimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorumin escam volatilibus caeli et bestiis terrae.20 et dabo eos in manuinimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorumin escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
21 Et Sedeciam regem Iudae etprincipes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animaseorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.21 Et Sedeciam regem Iudae etprincipes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animaseorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
22 Ecceego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabunturadversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo insolitudinem, eo quod non sit habitator ”.
22 Ecceego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabunturadversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo insolitudinem, eo quod non sit habitator ”.