Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 30


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:1 الكلام الذي صار الى ارميا من قبل الرب قائلا.
2 “ Haec dicitDominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te,in libro;2 هكذا تكلم الرب اله اسرائيل قائلا. اكتب كل الكلام الذي تكلمت به اليك في سفر.
3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populimei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribuseorum, et possidebunt eam ”.3 لانه ها ايام تأتي يقول الرب وأرد سبي شعبي اسرائيل ويهوذا يقول الرب وارجعهم الى الارض التي اعطيت آباءهم اياها فيمتلكونها.
4 Et haec verba, quae locutus est Dominus adIsrael et ad Iudam:
4 فهذا هو الكلام الذي تكلم به الرب عن اسرائيل وعن يهوذا.
5 “ Quoniam haec dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus,
formido et non est pax.
5 لانه هكذا قال الرب. صوت ارتعاد سمعنا. خوف ولا سلام.
6 Interrogate et videte, si generat masculus;
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum quasi parturientis,
et conversae sunt universae facies in auruginem?
6 اسألوا وانظروا ان كان ذكر يضع. لماذا ارى كل رجل ويداه على حقويه كماخض وتحول كل وجه الى صفرة.
7 Vae, quia magna dies illa,
nec est similis eius,
tempusque tribulationis est Iacob,
et ex ipso salvabitur.
7 آه لان ذلك اليوم عظيم وليس مثله. وهو وقت ضيق على يعقوب ولكنه سيخلص منه.
8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuoet vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni,8 ويكون في ذلك اليوم يقول رب الجنود اني اكسر نيره عن عنقك واقطع ربطك ولا يستعبده بعد الغرباء
9 sed servientDomino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.9 بل يخدمون الرب الههم وداود ملكهم الذي اقيمه لهم
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob,
ait Dominus,
neque paveas, Israel,
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et quiescet
et securus erit, et non erit quem formidet;
10 اما انت يا عبدي يعقوب فلا تخف يقول الرب ولا ترتعب يا اسرائيل لاني هانذا اخلصك من بعيد ونسلك من ارض سبيه فيرجع يعقوب ويطمئن ويستريح ولا مزعج.
11 quoniam tecum ego sum,
ait Dominus,
ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus,
in quibus dispersi te;
te autem non faciam in consummationem,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi.
11 لاني انا معك يقول الرب لاخلصك. وان افنيت جميع الامم الذين بددتك اليهم فانت لا افنيك بل اؤدبك بالحق ولا ابرئك تبرئة.
12 Quia haec dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua,
pessima plaga tua;
12 لانه هكذا قال الرب. كسرك عديم الجبر وجرحك عضال.
13 non est qui iudicet iudicium tuum;
sunt ulceri medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
13 ليس من يقضي حاجتك للعصر ليس لك عقاقير رفادة.
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,
te non quaerunt;
plaga enim inimici percussi te
castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuae
dura facta sunt peccata tua.
14 قد نسيك كل محبيك. اياك لم يطلبوا لاني ضربتك ضربة عدو تأديب قاس لان اثمك قد كثر وخطاياك تعاظمت.
15 Quid clamas super contritione tua?
Insanabilis est dolor tuus.
Propter multitudinem iniquitatis tuae
et propter dura peccata tua feci haec tibi.
15 ما بالك تصرخين بسبب كسرك. جرحك عديم البرء لان اثمك قد كثر وخطاياك تعاظمت قد صنعت هذه بك.
16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur,
et, qui te vastant, vastabuntur,
cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
16 لذلك يؤكل كل آكليك ويذهب كل اعدائك قاطبة الى السبي ويكون كل سالبيك سلبا وادفع كل ناهبيك للنهب.
17 Obducam enim cicatricem tibi
et a vulneribus tuis sanabo te,
dicit Dominus,
quia Eiectam vocaverunt te,
Sion haec, quae non habebat requirentem.
17 لاني ارفدك واشفيك من جروحك يقول الرب. لانهم قد دعوك منفية صهيون التي لا سائل عنها
18 Haec dicit Dominus:
Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob
et tectis eius miserebor,
et aedificabitur civitas in ruinis suis,
et arx in loco suo fundabitur;
18 هكذا قال الرب. هانذا ارد سبي خيام يعقوب وارحم مساكنه وتبنى المدينة على تلّها والقصر يسكن على عادته.
19 et egredietur de eis laus voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non imminuentur,
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
19 ويخرج منهم الحمد وصوت اللاعبين واكثرهم ولا يقلون واعظمهم ولا يصغرون.
20 Et erunt filii eius sicut a principio,
et coetus eius coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.
20 ويكون بنوهم كما في القديم وجماعتهم تثبت امامي واعاقب كل مضايقيهم.
21 Et erit dux eius ex eo,
et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum,
ut appropinquet mihi?,
ait Dominus.
21 ويكون حاكمهم منهم ويخرج واليهم من وسطهم واقربه فيدنو اليّ لانه من هو هذا الذي ارهن قلبه ليدنو اليّ يقول الرب.
22 Et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
22 وتكونون لي شعبا وانا اكون لكم الها
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens,
procella ruens;
in capite impiorum conquiescet.
23 هوذا زوبعة الرب تخرج بغضب نوء جارف. على راس الاشرار يثور.
24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus,
donec faciat et compleat
cogitationes cordis sui;
in novissimo dierum intellegetis ea.
24 لا يرتد حمو غضب الرب حتى يفعل وحتى يقيم مقاصد قلبه. في آخر الايام تفهمونها