Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 14


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sic citate.
1 אשר היה דבר יהוה אל ירמיהו על דברי הבצרות
2 Luget Iuda,
et portae eius languescunt
et contristatae iacent in terra,
et clamor Ierusalem ascendit.
2 אבלה יהודה ושעריה אמללו קדרו לארץ וצוחת ירושלם עלתה
3 Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam:
venerunt ad cisternas,
non invenerunt aquam;
reportaverunt vasa sua vacua,
confusi sunt et afflicti
et operuerunt capita sua.
3 ואדריהם שלחו צעוריהם למים באו על גבים לא מצאו מים שבו כליהם ריקם בשו והכלמו וחפו ראשם
4 Propter terrae vastitatem,
quia non venit pluvia in terram,
confusi sunt agricolae,
operuerunt capita sua.
4 בעבור האדמה חתה כי לא היה גשם בארץ בשו אכרים חפו ראשם
5 Nam et cerva in agro peperit et reliquit,
quia non erat herba.
5 כי גם אילת בשדה ילדה ועזוב כי לא היה דשא
6 Et onagri steterunt in collibus,
traxerunt aerem quasi thoes;
defecerunt oculi eorum,
quia non erat herba.
6 ופראים עמדו על שפים שאפו רוח כתנים כלו עיניהם כי אין עשב
7 “ Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos,
Domine, fac propter nomen tuum,
quoniam multae sunt aversiones nostrae,
tibi peccavimus.
7 אם עונינו ענו בנו יהוה עשה למען שמך כי רבו משובתינו לך חטאנו
8 Exspectatio Israel,
salvator eius in tempore tribulationis,
quare quasi peregrinus es in terra
et quasi viator declinans ad pernoctandum?
8 מקוה ישראל מושיעו בעת צרה למה תהיה כגר בארץ וכארח נטה ללון
9 Quare es velut vir attonitus,
ut fortis, qui non potest salvare?
Tu autem in medio nostri es, Domine,
et nomen tuum invocatum est super nos;
ne derelinquas nos ”.
9 למה תהיה כאיש נדהם כגבור לא יוכל להושיע ואתה בקרבנו יהוה ושמך עלינו נקרא אל תנחנו
10 Haec dicit Dominus populo huic: “ Ita diligunt vagari, pedes suos nonprohibent et Domino non placent ”. Nunc recordatus est iniquitatum eorum etvisitat peccata eorum.10 כה אמר יהוה לעם הזה כן אהבו לנוע רגליהם לא חשכו ויהוה לא רצם עתה יזכר עונם ויפקד חטאתם
11 Et dixit Dominus ad me: “ Noli orare pro populo isto in bonum.11 ויאמר יהוה אלי אל תתפלל בעד העם הזה לטובה
12 Cumieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata etoblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos ”.12 כי יצמו אינני שמע אל רנתם וכי יעלו עלה ומנחה אינני רצם כי בחרב וברעב ובדבר אנכי מכלה אותם
13 Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitisgladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””.13 ואמר אהה אדני יהוה הנה הנבאים אמרים להם לא תראו חרב ורעב לא יהיה לכם כי שלום אמת אתן לכם במקום הזה
14 Et dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo:non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem etdivinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.14 ויאמר יהוה אלי שקר הנבאים נבאים בשמי לא שלחתים ולא צויתים ולא דברתי אליהם חזון שקר וקסם ואלול ותרמות לבם המה מתנבאים לכם
15 Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quosego non misi, dicentes: “Gladius et fames non erit in terra hac”: In gladioet fame consumentur prophetae illi;15 לכן כה אמר יהוה על הנבאים הנבאים בשמי ואני לא שלחתים והמה אמרים חרב ורעב לא יהיה בארץ הזאת בחרב וברעב יתמו הנבאים ההמה
16 et homines, quibus prophetant, eruntproiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos:ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum.16 והעם אשר המה נבאים להם יהיו משלכים בחצות ירושלם מפני הרעב והחרב ואין מקבר להמה המה נשיהם ובניהם ובנתיהם ושפכתי עליהם את רעתם
17 Et dices ad eos verbum istud:
Deducant oculi mei lacrimam
per noctem et diem, et non taceant,
quoniam contritione magna contrita est
virgo filia populi mei,
plaga pessima vehementer.
17 ואמרת אליהם את הדבר הזה תרדנה עיני דמעה לילה ויומם ואל תדמינה כי שבר גדול נשברה בתולת בת עמי מכה נחלה מאד
18 Si egressus fuero ad agros,
ecce occisi gladio;
et, si introiero in civitatem,
ecce attenuati fame;
propheta quoque et sacerdos
abierunt per terram nescientes ”.
18 אם יצאתי השדה והנה חללי חרב ואם באתי העיר והנה תחלואי רעב כי גם נביא גם כהן סחרו אל ארץ ולא ידעו
19 Numquid proiciens abiecisti Iudam,
aut Sion abominata est anima tua?
Quare ergo percussisti nos,
ita ut nulla sit sanitas?
Exspectavimus pacem, et non est bonum,
et tempus curationis, et ecce turbatio.
19 המאס מאסת את יהודה אם בציון געלה נפשך מדוע הכיתנו ואין לנו מרפא קוה לשלום ואין טוב ולעת מרפא והנה בעתה
20 Cognovimus, Domine, impietates nostras,
iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
20 ידענו יהוה רשענו עון אבותינו כי חטאנו לך
21 Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum,
ne facias contumeliam solio gloriae tuae;
recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum.
21 אל תנאץ למען שמך אל תנבל כסא כבודך זכר אל תפר בריתך אתנו
22 Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant,
aut caeli possunt dare imbres?
Nonne tu es Dominus Deus noster,
quem exspectamus?
Tu enim fecisti omnia haec.
22 היש בהבלי הגוים מגשמים ואם השמים יתנו רבבים הלא אתה הוא יהוה אלהינו ונקוה לך כי אתה עשית את כל אלה