Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Sapienza 15


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,
patiens et in misericordia disponens omnia.
1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,
patiens, et in misericordia disponens omnia.
2 Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam;
non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati.
2 Etenim si peccaverimus, tui sumus,
scientes magnitudinem tuam ;
et si non peccaverimus,
scimus quoniam apud te sumus computati.
3 Nosse enim te consummata iustitia est,
et scire virtutem tuam radix est immortalitatis.
3 Nosse enim te, consummata justitia est ;
et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
4 Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio,
nec adumbrantium labor sine fructu,
effigies maculata per varios colores,
4 Non enim in errorem induxit nos
hominum malæ artis excogitatio,
nec umbra picturæ labor sine fructu,
effigies sculpta per varios colores :
5 cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit,
et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.
5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,
et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
6 Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus
et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,
et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
7 Sed et figulus, mollem terram premens laboriose,
fingit ad usus nostros unumquodque vas;
et de eodem luto fingit,
quae mundis operibus in usum sunt, vasa,
et quae his sunt contraria, omnia similiter;
horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus,
iudex est figulus.
7 Sed et figulus mollem terram premens,
laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;
et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,
et similiter quæ his sunt contraria :
horum autem vasorum quis sit usus,
judex est figulus.
8 Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto
ille, qui paulo ante de terra factus fuerat,
et post pusillum reducit se, unde acceptus est,
repetitus animae debitum.
8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto
ille qui paulo ante de terra factus fuerat,
et post pusillum reducit se unde acceptus est,
repetitus animæ debitum quam habebat.
9 Sed cura est illi, non quia laboraturus est,
nec quoniam brevis illi vita est,
sed concertatur aurificibus et argentariis
et aerarios imitatur
et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.
9 Sed cura est illi non quia laboraturus est,
nec quoniam brevis illi vita est :
sed concertatur aurificibus et argentariis ;
sed et ærarios imitatur,
et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
10 Cinis est cor eius,
et terra despectior spes illius,
et luto vilior vita eius,
10 Cinis est enim cor ejus,
et terra supervacua spes illius,
et luto vilior vita ejus :
11 quoniam ignoravit, qui se finxit
et qui inspiravit illi animam, quae operatur,
et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
11 quoniam ignoravit qui se finxit,
et qui inspiravit illi animam quæ operatur,
et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
12 Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram
et conversationem vitae compositam ad lucrum;
oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere.
12 Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram,
et conversationem vitæ compositam ad lucrum,
et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
13 Hic enim scit se super omnes delinquere,
qui ex terrae materia
fragilia vasa et sculptilia fingit.
13 Hic enim scit se super omnes delinquere,
qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
14 Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis
sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum.
14 Omnes enim insipientes,
et infelices supra modum animæ superbi,
sunt inimici populi tui, et imperantes illi :
15 Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt,
quibus neque oculorum usus est ad videndum,
neque nares ad percipiendum spiritum,
neque aures ad audiendum,
neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
15 quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt,
quibus neque oculorum usus est ad videndum,
neque nares ad percipiendum spiritum,
neque aures ad audiendum,
neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
16 Homo enim fecit illos,
et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos;
nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:
16 Homo enim fecit illos ;
et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos.
Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
17 cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
Melior enim est ipse his, quos colit,
quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
17 Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
Melior enim est ipse his quos colit,
quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
18 Sed et animalia miserrima colunt;
in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora.
18 Sed et animalia miserrima colunt ;
insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
19 Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit,
ut fit in animalium conspectu;
effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius.
19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere :
effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.