Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Qoelet 6


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines:1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines:
2 vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animaesuae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat exeo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.2 vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animaesuae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat exeo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.
3 Sigenuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatishabuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo etsepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.3 Sigenuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatishabuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo etsepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4 Frustraenim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.4 Frustraenim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.
5 Etsinon vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.5 Etsinon vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.
6 Etiamsiduobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locumproperant omnes?
6 Etiamsiduobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locumproperant omnes?
7 “ Omnis labor hominis est ad os eius,
sed anima eius non implebitur ”.
7 “ Omnis labor hominis est ad os eius,
sed anima eius non implebitur ”.
8 Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambularecoram vivis?8 Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambularecoram vivis?
9 “ Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria ”;sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.9 “ Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria ”;sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.
10 Quidquid est, iam vocatum estnomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudiciocontendere.10 Quidquid est, iam vocatum estnomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudiciocontendere.
11 Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habethomo?11 Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habethomo?
12 Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebusvanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid posteum futurum sub sole sit?
12 Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebusvanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid posteum futurum sub sole sit?