Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 13


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, utveniret in terram Iudae et attereret eam.1 Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
2 Videns quia in tremore populus estet in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum2 Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :
3 et exhortatus est eoset dixit illis: “ Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris meifecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus.3 et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus :
4 Horumgratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus.4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
5 Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis;non enim melior sum fratribus meis.5 Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
6 Vindicabo tamen gentem meam et sancta,uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes contererenos inimicitiae gratia ”.6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
7 Et accensus est spiritus populi, simul ut audivitsermones istos,7 Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :
8 et responderunt voce magna dicentes: “ Tu es dux noster locoIudae et Ionathae fratris tui;8 et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :
9 pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumquedixeris nobis, faciemus ”.9 pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.
10 Et congregans omnes viros bellatores acceleravitconsummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.10 Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.
11 Et misitIonathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his,qui erant in ea, remansit illic in ea.
11 Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.
12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae,et Ionathas cum eo in custodia.12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
13 Simon autem applicuit in Adidis contra faciemcampi.13 Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathaeet quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos,
15 dicens: “Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quaehabuit, detinuimus eum;15 dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum.
16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filioseius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ”.16 Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
17 Etcognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum etpueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum,17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :
18 qui dicerent: “ Quia nonmisit ei argentum et pueros, periit ”.18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.
19 Et misit pueros et centum talenta.Et mentitus est et non dimisit Ionathan;19 Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan.
20 et post haec venit Tryphon intrarein regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. EtSimon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant.20 Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam quæ ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
21 Qui autem inarce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos perdesertum et mitteret illis alimonias.21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.
22 Et paravit Tryphon omnem equitatumsuum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propternivem et discessit et abiit in Galaaditim.
22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et sepultus est illic;23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.
24 et convertit Tryphon et abiit in terram suam.24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.
25 Et misit Simon et accepit ossaIonathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius.25 Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
26 Etplanxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos.26 Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos.
27 Etaedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavitillud visu, lapide polito retro et ante;27 Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.
28 et statuit septem pyramidas, unamcontra unam, patri et matri et quattuor fratribus.28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus :
29 Et his fecit machinamentacircumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam etiuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare.29 et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam æternam : et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare :
30 Hocest sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
30 hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
31 Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occiditeum31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum :
32 et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagammagnam in terra.32 et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra.
33 Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribusexcelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus.33 Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.
34 Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionemregioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae.
34 Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem:35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :
36 “ Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et gentiIudaeorum salutem.36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.
37 Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; etparati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regisremittere vobis, quae indulsimus.37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.
38 Quaecumque enim constituimus vobis,constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint.38 Quæcumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas ædificastis, vobis sint :
39 Remittimus quoqueignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et,si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
40 Et, siqui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nospax ”.
40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
41 Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel.41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.
42 Et coepitpopulus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: “ Anno primosub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum ”.
42 Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.
43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris etfecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam etcomprehendit.43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
44 Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factusest motus magnus in civitate.44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
45 Et ascenderunt, qui erant in civitate, cumuxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magnapostulantes a Simone dextras sibi dari45 Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
46 et dixerunt: “ Non nobis reddassecundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam ”.46 et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.
47 Et consensitillis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavitaedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens etbenedicens.47 Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :
48 Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, quilegem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.
48 et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
49 Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionemet emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt.49 Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
50 Etclamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos indeet mundavit arcem a contaminationibus.50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :
51 Et intraverunt in eam tertia etvicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude etramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quiacontritus est inimicus magnus ex Israel.51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
52 Et constituit, ut omnibus annisagerentur dies hi cum laetitia.52 Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.
53 Et munivit montem templi, qui erat secusarcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
54 Et vidit Simon Ioannemfilium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; ethabitavit in Gazaris.
54 Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.