Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Esodo 5


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto ”.1 ואחר באו משה ואהרן ויאמרו אל פרעה כה אמר יהוה אלהי ישראל שלח את עמי ויחגו לי במדבר
2 At ille responclit: “ Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ”.2 ויאמר פרעה מי יהוה אשר אשמע בקלו לשלח את ישראל לא ידעתי את יהוה וגם את ישראל לא אשלח
3 Dixeruntque: “ Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius ”.3 ויאמרו אלהי העברים נקרא עלינו נלכה נא דרך שלשת ימים במדבר ונזבחה ליהוה אלהינו פן יפגענו בדבר או בחרב
4 Ait ad eos rex Aegypti: “ Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra ”.4 ויאמר אלהם מלך מצרים למה משה ואהרן תפריעו את העם ממעשיו לכו לסבלתיכם
5 Dixitque pharao: “ Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? ”.
5 ויאמר פרעה הן רבים עתה עם הארץ והשבתם אתם מסבלתם
6 Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens:6 ויצו פרעה ביום ההוא את הנגשים בעם ואת שטריו לאמר
7 “ Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.7 לא תאספון לתת תבן לעם ללבן הלבנים כתמול שלשם הם ילכו וקששו להם תבן
8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro".8 ואת מתכנת הלבנים אשר הם עשים תמול שלשם תשימו עליהם לא תגרעו ממנו כי נרפים הם על כן הם צעקים לאמר נלכה נזבחה לאלהינו
9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ”.
9 תכבד העבדה על האנשים ויעשו בה ואל ישעו בדברי שקר
10 Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “ Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas.10 ויצאו נגשי העם ושטריו ויאמרו אל העם לאמר כה אמר פרעה אינני נתן לכם תבן
11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" ”.11 אתם לכו קחו לכם תבן מאשר תמצאו כי אין נגרע מעבדתכם דבר
12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.12 ויפץ העם בכל ארץ מצרים לקשש קש לתבן
13 Exactores quoque instabant dicentes: “ Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae ”.13 והנגשים אצים לאמר כלו מעשיכם דבר יום ביומו כאשר בהיות התבן
14 Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “ Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ”.
14 ויכו שטרי בני ישראל אשר שמו עלהם נגשי פרעה לאמר מדוע לא כליתם חקכם ללבן כתמול שלשם גם תמול גם היום
15 Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: “ Cur ita agis contra servos tuos?15 ויבאו שטרי בני ישראל ויצעקו אל פרעה לאמר למה תעשה כה לעבדיך
16 Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ”.16 תבן אין נתן לעבדיך ולבנים אמרים לנו עשו והנה עבדיך מכים וחטאת עמך
17 Qui ait: “ Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".17 ויאמר נרפים אתם נרפים על כן אתם אמרים נלכה נזבחה ליהוה
18 Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum ”.
18 ועתה לכו עבדו ותבן לא ינתן לכם ותכן לבנים תתנו
19 Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “ Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies ”;19 ויראו שטרי בני ישראל אתם ברע לאמר לא תגרעו מלבניכם דבר יום ביומו
20 occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone,20 ויפגעו את משה ואת אהרן נצבים לקראתם בצאתם מאת פרעה
21 et dixerunt ad eos: “ Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos ”.21 ויאמרו אלהם ירא יהוה עליכם וישפט אשר הבאשתם את ריחנו בעיני פרעה ובעיני עבדיו לתת חרב בידם להרגנו
22 Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “ Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me?22 וישב משה אל יהוה ויאמר אדני למה הרעתה לעם הזה למה זה שלחתני
23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos ”.
23 ומאז באתי אל פרעה לדבר בשמך הרע לעם הזה והצל לא הצלת את עמך