Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 33


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen: “ Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam.1 وقال الرب لموسى اذهب اصعد من هنا انت والشعب الذي اصعدته من ارض مصر الى الارض التي حلفت لابراهيم واسحق ويعقوب قائلا لنسلك اعطيها.
2 Et mittam praecursorem tui angelum et eiciam Chananaeum et Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum,2 وانا ارسل امامك ملاكا واطرد الكنعانيين والاموريين والحثّيين والفرزّيين والحوّيين واليبوسيين.
3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via ”.3 الى ارض تفيض لبنا وعسلا. فاني لا اصعد في وسطك لانك شعب صلب الرقبة. لئلا افنيك في الطريق.
4 Audiens populus sermonem hunc pessimum luxit, et nullus ex more indutus est cultu suo.
4 فلما سمع الشعب هذا الكلام السوء ناحوا ولم يضع احد زينته عليه.
5 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi ”.5 وكان الرب قد قال لموسى قل لبني اسرائيل انتم شعب صلب الرقبة. ان صعدت لحظة واحدة في وسطكم افنيتكم. ولكن الآن اخلع زينتك عنك فاعلم ماذا اصنع بك.
6 Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
6 فنزع بنو اسرائيل زينتهم من جبل حوريب
7 Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra.7 واخذ موسى الخيمة ونصبها له خارج المحلّة بعيدا عن المحلّة ودعاها خيمة الاجتماع. فكان كل من يطلب الرب يخرج الى خيمة الاجتماع التي خارج المحلة.
8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum.8 وكان جميع الشعب اذا خرج موسى الى الخيمة يقومون ويقفون كل واحد في باب خيمته وينظرون وراء موسى حتى يدخل الخيمة.
9 Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse,9 وكان عمود السحاب اذا دخل موسى الخيمة ينزل ويقف عند باب الخيمة. ويتكلم الرب مع موسى.
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum.10 فيرى جميع الشعب عمود السحاب واقفا عند باب الخيمة. ويقوم كل الشعب ويسجدون كل واحد في باب خيمته ً.
11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi.
11 ويكلم الرب موسى وجها لوجه كما يكلم الرجل صاحبه. واذا رجع موسى الى المحلّة كان خادمه يشوع بن نون الغلام لا يبرح من داخل الخيمة
12 Dixit autem Moyses ad Dominum: “ Praecipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me".12 وقال موسى للرب انظر. انت قائل لي أصعد هذا الشعب. وانت لم تعرّفني من ترسل معي. وانت قد قلت عرفتك باسمك. ووجدت ايضا نعمة في عينيّ.
13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus est natio haec ”.13 فالآن ان كنت قد وجدت نعمة في عينيك فعلّمني طريقك حتى اعرفك لكي اجد نعمة في عينيك. وانظر ان هذه الامة شعبك.
14 Dixitque Dominus: “ Facies mea ibit, et requiem dabo tibi ”.14 فقال وجهي يسير فأريحك.
15 Et ait Moyses: “ Si non tu ipse eas, ne educas nos de loco isto;15 فقال له ان لم يسر وجهك فلا تصعدنا من ههنا.
16 in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et populus tuus prae omnibus populis, qui habitant super terram? ”.
16 فانه بماذا يعلم اني وجدت نعمة في عينيك انا وشعبك. أليس بمسيرك معنا. فنمتاز انا وشعبك عن جميع الشعوب الذين على وجه الارض.
17 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine ”.17 فقال الرب لموسى هذا الامر ايضا الذي تكلمت عنه افعله. لانك وجدت نعمة في عيني وعرفتك باسمك
18 Qui ait: “ Ostende mihi gloriam tuam ”.18 فقال أرني مجدك.
19 Respondit: “ Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit ”.19 فقال أجيز كل جودتي قدامك. وانادي باسم الرب قدامك. واتراءف على من اتراءف وارحم من ارحم.
20 Rursumque ait: “ Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ”.20 وقال لا تقدر ان ترى وجهي. لان الانسان لا يراني ويعيش.
21 Et iterum: “ Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram;21 وقال الرب هوذا عندي مكان. فتقف على الصخرة.
22 cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea, donec transeam;22 ويكون متى اجتاز مجدي اني اضعك في نقرة من الصخرة واسترك بيدي حتى اجتاز.
23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris ”.
23 ثم ارفع يدي فتنظر ورائي. واما وجهي فلا يرى