Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Esodo 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,1 Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo :
2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus ”.
2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.
3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: “ Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
4 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos,4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :
5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris.5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.
6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem ”. Avertitque se et egressus est a pharaone.
6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
7 Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “ Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? ”.7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ?
8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “ Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt? ”.8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?
9 Ait Moyses: “ Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis ”.9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.
10 Et respondit eis: “ Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis?10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?
11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis ”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis.
11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
12 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini ”.12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.
13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas;13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.
14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt.14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
15 Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto.
15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
16 Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis: “ Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos.16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
17 Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ”.17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
18 Egressusque Moyses de conspectu pharaonis oravit Dominum,18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
20 Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel.20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
21 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ”.21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.
22 Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus.22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.
23 Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
24 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “ Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum ”.24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
25 Ait Moyses: “ Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro,25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.
26 tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus ”.
26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
27 Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos.27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
28 Dixitque pharao ad eum: “ Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris ”.28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.
29 Respondit Moyses: “ Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam ”.
29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.