Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ester 9


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quandoverbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quoddominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos.1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.
2 Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicoset persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populosinvaserat formido eorum.2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
3 Nam et omnes provinciarum principes et satrapae etprocuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat,sustinebant Iudaeos timore Mardochaei,3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi,
4 quem principem esse palatii et plurimumposse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorumora volitabat.
4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant : fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis etinteritus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.5 Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere :
6 In Susan quingentosviros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorumista sunt nomina:6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum : quorum ista sunt nomina :
7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
8 et Phoratha et Adaliaet Aridatha8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha.9 et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.
10 Quos cumoccidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
10 Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.
11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
12 Qui dixit reginae: “ In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaeiquingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem inuniversis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ”.
12 Qui dixit reginæ : In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman : quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis ? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam ?
13 Cui illa respondit: “ Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susansunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman inpatibulo suspendantur ”.13 Cui illa respondit : Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
14 Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque inSusan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.14 Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
15 Congregatis igiturIudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt inSusan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
15 Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri : nec eorum ab illis direpta substantia est.
16 Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant,congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, acinterfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus desubstantiis eorum quidquam contigit.
16 Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis : in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
17 Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit,et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum etlaetitiae.17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.
18 At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem dierequieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atquelaetitiae.18 At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt : quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ.
19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita utexsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui inurbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio etconvivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum.
19 Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnesIudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quamprocul,20 Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festissusciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore :
22 secundumdies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctuatque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istaedies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes etpauperibus munuscula largirentur.
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facerecoeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.23 Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat.
24 Aman enim filiusAmadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum,ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atquedeleret.24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret : et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
25 Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cumlitteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caputeius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
26 Atque ex illo temporedies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae inhac epistula continentur,26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium : eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur :
27 et propter ea, quae de his viderant et quae eisacciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaeisuper se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari,ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent.27 quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
28 Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singuliscognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua diesPhurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt : nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis obligata est.
29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studioad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Judæus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum :
30 Et miserunt ad omnes Iudaeos,qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis etveritatis,30 et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerantMardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo,praecepta ieiuniorum et clamorum.31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent : sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
32 Et mandatum Esther confirmavit praeceptaPhurim et scriptum est in libro.
32 et omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.