Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Ester 8


font

1Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversariiIudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim eiEsther quid esset sibi.2Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipiiusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum superdomum Aman.
3Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque etlocuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas,quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.4At ille ex moresceptrum aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum5et ait: “Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videturesse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulisveteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostisIudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat,corrigantur.6Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populusmeus, et interitum cognationis meae? ”.
7Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: “ Domum Amanconcessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum inIudaeos mittere.8Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine,signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illiusanulo signatae non possunt immutari ”.
9Accitisque scribis regis — erat autem tempus tertii mensis, qui appellaturSivan, vicesima et tertia illius die — scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeusvoluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centumviginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciaeatque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeisiuxta linguam et litteras suas.10Ipsaeque epistulae, quae ex regis nominemittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equisregiis discurrentes.11Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, utin unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cumconiugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent;12et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
12icum isti perversis et mendacibus cuniculis deciperentsinceram principum benignitatem.12kQuae res non tam ex veteribus probaturhistoriis quam ex his, quae in promptu sunt, intuentibus, quae pestilentiaindigne dominantium perpetrata sunt.12aQuomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et auxiliari illiset uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in uno die,12bin omniregno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi mensis, id est Adar.
12cHoc est exemplar epistulae:
12d“ Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septemprovinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem dicit.12eMulti nimia bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusisunt in superbiam;12fet non solum subiectos regibus nituntur opprimere, seddatam sibi gloriam non ferentes in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias.12gNec contenti sunt gratiarum actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiiseorum, qui bono imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malumodientis arbitrantur se posse fugere sententiam.12hSaepe autem et multi inpotestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio,participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati calamitatibusinsanabilibus,12lUnde in posterum providendum est paciomnium provinciarum.12mSi diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt,discernimus semper cum clementissima attentione.
12nAman enim filius Amadathi, Macedo, alienusque a Persarum sanguine et apietate nostra multum distans, a nobis hospitio susceptus est.12oEt tantam inse expertus humanitatem, quam erga omnem gentem habemus, ut pater noster publicevocaretur et adoraretur ab omnibus post regem semper secundus.12pQui in tantumarrogantiae tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu.12qNam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum etirreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum tortuosisquibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem;12rhoc cogitans, ut,illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarumtransferret in Macedonas.
12sNos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culparepperimus; sed e contrario iustissimis utentes legibus12tet filios altissimiet maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus nostrisregnum est optima dispositione directum.
12uBene igitur facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathidirexerat.12vPro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, quimachinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui gubernatomnia, celeriter ei reddente quod meruit.
12xExemplar autem huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibusproponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis.12yQuibus debetis esseadminiculo, ut contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, sepossint defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.12zHancenim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis vertit ingaudium.12aaUnde et vos inter sollemnes vestros dies hanc habetote dieminsignem et celebrate eam cum omni laetitia,12bbut nunc et in posterum illanobis et benevolis Persis sit salus, illis autem, qui nobis insidiantur, memoriaperditionis.
12ccOmnis autem civitas et provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esseparticeps, gladio et igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibusinvia, sed etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur.Valete ”.
13Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, utomnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendamvindictam de hostibus suis.14Egressique sunt veredarii celeres nuntiosperferentes, et edictum regis pependit in Susan.
15Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebatvestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portansin capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavitatque laetata est.16Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor ettripudium.17Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussaveniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, intantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniisiungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.