Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Ester 4


font

1Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta suaet indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis vocemagna et amara clamabat2usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitumindutum sacco aulam regis intrare.3In omnibus quoque provinciis, quocumqueedictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium,ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quodaudiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum;quam accipere noluit.5Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat,praecepit ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret.6Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostiumpalatii.7Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset,ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.8Exemplar quoqueedicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderetet moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populosuo. 8a “ Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manumea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invocaDominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte ”.9Regressus Athachnuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.10Quae respondit ei etiussit, ut diceret Mardochaeo:11“ Omnes servi regis et cunctae, quae subdicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, quinon vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statiminterficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere;ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem ”.12Quod cum audissetMardochaeus,13rursum mandavit Esther dicens: “ Ne putes quod animam tuamtantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.14Si enim nuncsilueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patristui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali temporeparareris? ”.
15Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:16“ Vade et congregaomnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis etnon bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiterieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo ”.17Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat.
17aMardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et ceciditsuper faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam17betdixit:
“ Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
17cDomine, Domine, rex omnipotens,
in dicione enim tua cuncta sunt posita,
et non est qui possit tuae resistere voluntati,
si decreveris salvare Israel.
17dTu enim fecisti caelum et terram
et quidquid mirabile caeli ambitu continetur;
17eDominus omnium es,
nec est qui resistat maiestati tuae.
17fTu scis, Domine, quia libenter adorarem
plantas pedum Aman pro salute Israel;
17ghoc autem non feci,
ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei,
et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus.
17hEt non facio ea in arrogantia
neque in gloriae cupiditate, Domine.
Appare, Domine; manifestare, Domine!
17kkAppare, Domine; manifestare, Domine! ”.
17iEt nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob,
parce populo tuo,
quia volunt nos inimici nostri perdere
et delere hereditatem tuam.
17kNe despicias partem tuam,
quam redemisti tibi de terra Aegypti.
17lExaudi deprecationem meam
et propitius esto sorti tuae;
et converte luctum nostrum in gaudium,
ut viventes laudemus nomen tuum, Domine,
et ne claudas ora te canentium ”.
17mOmnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certamors impenderet.
17nEsther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quodimminebat.17oCumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus etpro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavitieiuniis valde.17pEt cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque advesperam et dixit:
17q“ Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
Suffraga mihi soli
et non habenti defensorem praeter te, Domine,
17rquoniam periculum in manu mea est.
17sEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti.
17tEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris
novem reges tradidisti.
17uEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti.
17vEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti.
17xEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti.
17yEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum,
morte damnato et oranti pro vita misertus es
et donasti ei vitae annos quindecim.
17zEgo audivi ex libris maiorum meorum,Domine,
quoniam tu Annae petenti in desiderio animae
filii generationem donasti.
17aaEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine,
usque in finem.
17bbEt nunc adiuva me solitariam
et neminem habentem nisi te,
Domine, Deus meus.
17ccTu nosti
quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum.
17ddDeus, tu nosti
quoniam non manducavi de mensa exsecrationum
et vinum libationum eorum non bibi.
17eeTu nosti
quoniam a die translationis meae
non sum laetata, Domine,
nisi in te solo.
17ffTu scis, Deus,
quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est,
exsecror illud tamquam pannum menstruatae
et non indui illud in die bona.
17ggEt nunc subveni orphanae mihi
et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis
et gratam me fac coram eo
et converte cor eius in odium oppugnantis nos,
in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei.
17hhNos autem libera de manu inimicorum nostrorum;
converte luctum nostrum in laetitiam
et dolores nostros in sanitatem.
17iiSurgentes autem supra partem tuam, Deus,
fac in exemplum.