Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Ester 3


font

1Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpeAgag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.2Cunctiqueservi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabantAman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genuneque adorabat eum.3Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatiipraesidebant: “ Cur non observas mandatum regis? ”.4Cumque hoc crebriusdicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrumperseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum.
5Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu necse adoraret, iratus est valde6et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mitteremanus suas — audierat enim quod esset gentis Iudaeae — magisque voluit omnemIudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem.
7Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa estin urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gensIudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, quivocatur Adar.8Dixitque Aman regi Asuero: “ Est populus per omnes provinciasregni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quasceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, utdet illis requiem.9Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem miliatalentorum argenti appendam arcariis gazae tuae ”.10Tulit ergo rex anulum,quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag,hosti Iudaeorum.11Dixitque ad eum: “ Argentum, quod polliceris, tuum sit; depopulo age, quod tibi placet ”.
12Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptumest, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum etprincipes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire provarietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.13dindicavit mihi in totius orbis terrarum tribubuspopulum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciensconsuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordianationum a nobis consolidata.13Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, utperderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem,parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, quivocatur Adar, et bona eorum diriperent.
13aEpistulae autem hoc exemplar fuit:
“ Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiamprovinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
13bCum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem,volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniteragens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum etusque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare.13cQuaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus quiprudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regemsecundus, Aman nomine,13eQuod cum didicissemus, videntes unam hancgentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisquenegotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem,13fiussimus, utquoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris lococolimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitusdeleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima dieduodecimi mensis Adar anni praesentis;13gut, qui iam olim sunt nefariihomines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum etquietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum,inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sanctocomburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete ”.
14Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis promulgandum erat, utscirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem.15Festinabant cursores,qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum,rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata.15aEtconvivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cumamicis luxuriabatur.15bUbicumque igitur proponebatur exemplum epistulae,ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos.15cEt invocabant IudaeiDeum patrum suorum et dicebant:
15d“ Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum,
et non est alius Deus praeter te.
15eSi enim fecissemus legem tuam et praecepta,
habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae.
15fNunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua,
venit super nos omnis tribulatio ista.
15gIustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine,
et omnes viae tuae iudicia.
15hEt nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem
neque uxores nostras in violationem neque in perditionem,
qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc.
15iMiserere principali tuae parti
et non tradas in infamiam hereditatem tuam,
ut hostes dominentur nostri ”.