Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ester 9


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quandoverbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quoddominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos.1 ובשנים עשר חדש הוא חדש אדר בשלושה עשר יום בו אשר הגיע דבר המלך ודתו להעשות ביום אשר שברו איבי היהודים לשלוט בהם ונהפוך הוא אשר ישלטו היהודים המה בשנאיהם
2 Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicoset persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populosinvaserat formido eorum.2 נקהלו היהודים בעריהם בכל מדינות המלך אחשורוש לשלח יד במבקשי רעתם ואיש לא עמד לפניהם כי נפל פחדם על כל העמים
3 Nam et omnes provinciarum principes et satrapae etprocuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat,sustinebant Iudaeos timore Mardochaei,3 וכל שרי המדינות והאחשדרפנים והפחות ועשי המלאכה אשר למלך מנשאים את היהודים כי נפל פחד מרדכי עליהם
4 quem principem esse palatii et plurimumposse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorumora volitabat.
4 כי גדול מרדכי בבית המלך ושמעו הולך בכל המדינות כי האיש מרדכי הולך וגדול
5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis etinteritus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.5 ויכו היהודים בכל איביהם מכת חרב והרג ואבדן ויעשו בשנאיהם כרצונם
6 In Susan quingentosviros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorumista sunt nomina:6 ובשושן הבירה הרגו היהודים ואבד חמש מאות איש
7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha7 ואת פרשנדתא ואת דלפון ואת אספתא
8 et Phoratha et Adaliaet Aridatha8 ואת פורתא ואת אדליא ואת ארידתא
9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha.9 ואת פרמשתא ואת אריסי ואת ארדי ואת ויזתא
10 Quos cumoccidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
10 עשרת בני המן בן המדתא צרר היהודים הרגו ובבזה לא שלחו את ידם
11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.11 ביום ההוא בא מספר ההרוגים בשושן הבירה לפני המלך
12 Qui dixit reginae: “ In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaeiquingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem inuniversis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ”.
12 ויאמר המלך לאסתר המלכה בשושן הבירה הרגו היהודים ואבד חמש מאות איש ואת עשרת בני המן בשאר מדינות המלך מה עשו ומה שאלתך וינתן לך ומה בקשתך עוד ותעש
13 Cui illa respondit: “ Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susansunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman inpatibulo suspendantur ”.13 ותאמר אסתר אם על המלך טוב ינתן גם מחר ליהודים אשר בשושן לעשות כדת היום ואת עשרת בני המן יתלו על העץ
14 Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque inSusan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.14 ויאמר המלך להעשות כן ותנתן דת בשושן ואת עשרת בני המן תלו
15 Congregatis igiturIudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt inSusan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
15 ויקהלו היהודיים אשר בשושן גם ביום ארבעה עשר לחדש אדר ויהרגו בשושן שלש מאות איש ובבזה לא שלחו את ידם
16 Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant,congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, acinterfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus desubstantiis eorum quidquam contigit.
16 ושאר היהודים אשר במדינות המלך נקהלו ועמד על נפשם ונוח מאיביהם והרג בשנאיהם חמשה ושבעים אלף ובבזה לא שלחו את ידם
17 Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit,et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum etlaetitiae.17 ביום שלשה עשר לחדש אדר ונוח בארבעה עשר בו ועשה אתו יום משתה ושמחה
18 At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem dierequieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atquelaetitiae.18 והיהודיים אשר בשושן נקהלו בשלשה עשר בו ובארבעה עשר בו ונוח בחמשה עשר בו ועשה אתו יום משתה ושמחה
19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita utexsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui inurbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio etconvivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum.
19 על כן היהודים הפרוזים הישבים בערי הפרזות עשים את יום ארבעה עשר לחדש אדר שמחה ומשתה ויום טוב ומשלוח מנות איש לרעהו
20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnesIudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quamprocul,20 ויכתב מרדכי את הדברים האלה וישלח ספרים אל כל היהודים אשר בכל מדינות המלך אחשורוש הקרובים והרחוקים
21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festissusciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent21 לקים עליהם להיות עשים את יום ארבעה עשר לחדש אדר ואת יום חמשה עשר בו בכל שנה ושנה
22 secundumdies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctuatque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istaedies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes etpauperibus munuscula largirentur.
22 כימים אשר נחו בהם היהודים מאויביהם והחדש אשר נהפך להם מיגון לשמחה ומאבל ליום טוב לעשות אותם ימי משתה ושמחה ומשלוח מנות איש לרעהו ומתנות לאביונים
23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facerecoeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.23 וקבל היהודים את אשר החלו לעשות ואת אשר כתב מרדכי אליהם
24 Aman enim filiusAmadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum,ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atquedeleret.24 כי המן בן המדתא האגגי צרר כל היהודים חשב על היהודים לאבדם והפיל פור הוא הגורל להמם ולאבדם
25 Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cumlitteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caputeius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.25 ובבאה לפני המלך אמר עם הספר ישוב מחשבתו הרעה אשר חשב על היהודים על ראשו ותלו אתו ואת בניו על העץ
26 Atque ex illo temporedies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae inhac epistula continentur,26 על כן קראו לימים האלה פורים על שם הפור על כן על כל דברי האגרת הזאת ומה ראו על ככה ומה הגיע אליהם
27 et propter ea, quae de his viderant et quae eisacciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaeisuper se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari,ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent.27 קימו וקבל היהודים עליהם ועל זרעם ועל כל הנלוים עליהם ולא יעבור להיות עשים את שני הימים האלה ככתבם וכזמנם בכל שנה ושנה
28 Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singuliscognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua diesPhurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
28 והימים האלה נזכרים ונעשים בכל דור ודור משפחה ומשפחה מדינה ומדינה ועיר ועיר וימי הפורים האלה לא יעברו מתוך היהודים וזכרם לא יסוף מזרעם
29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studioad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.29 ותכתב אסתר המלכה בת אביחיל ומרדכי היהודי את כל תקף לקים את אגרת הפורים הזאת השנית
30 Et miserunt ad omnes Iudaeos,qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis etveritatis,30 וישלח ספרים אל כל היהודים אל שבע ועשרים ומאה מדינה מלכות אחשורוש דברי שלום ואמת
31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerantMardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo,praecepta ieiuniorum et clamorum.31 לקים את ימי הפרים האלה בזמניהם כאשר קים עליהם מרדכי היהודי ואסתר המלכה וכאשר קימו על נפשם ועל זרעם דברי הצמות וזעקתם
32 Et mandatum Esther confirmavit praeceptaPhurim et scriptum est in libro.
32 ומאמר אסתר קים דברי הפרים האלה ונכתב בספר