Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Tobia 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filiiGabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali,1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
2 quicaptivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est adextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentemsolem a sinistra parte Phogor.
2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
3 Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitaemeae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierantmecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven.3 ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
4 Et cum essem inregione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patrismei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electaex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei etaedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnesgenerationes saeculi.4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
5 Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris meisacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibusGalilaeae.5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.
6 Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicutscriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita etdecimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam inIerusalem6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,
7 et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam triticiet vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Leviservientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sexannorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno.7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
8 Et dabam eaorphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabamillis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptumest de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora materpatris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuusest.8 Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
9 Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriaenostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam.9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :
10 Et, postquam incaptivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnesfratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium,10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
11 egoautem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium.11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua
12 Et quoniammemor eram Dei mei in tota anima mea,12 (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
13 dedit mihi Excelsus gratiam et speciempenes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum;13 Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
14 et ibamin Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, inregione Mediae, saccellos decem talenta argenti.
14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.
15 Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius proeo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam.15 Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
16 Et in diebusSalmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo.16 Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :
17 Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum etproiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum.17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
18 Et, si quemoccidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quodfecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enimfiliorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam etsepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa.18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo,
19 Et abiitquidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, etabscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar,timui et refugi.19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :
20 Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihiderelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna etThobias filius meus.20 esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.
21 Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderentillum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddonfilius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael superomnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem.21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.
22 Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim eratpraepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacheribrege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis etex cognatione mea.
22 At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.