1Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filiiGabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali, 2quicaptivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est adextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentemsolem a sinistra parte Phogor.
3Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitaemeae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierantmecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven. 4Et cum essem inregione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patrismei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electaex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei etaedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnesgenerationes saeculi. 5Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris meisacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibusGalilaeae. 6Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicutscriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita etdecimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam inIerusalem 7et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam triticiet vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Leviservientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sexannorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno. 8Et dabam eaorphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabamillis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptumest de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora materpatris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuusest. 9Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriaenostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. 10Et, postquam incaptivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnesfratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, 11egoautem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium. 12Et quoniammemor eram Dei mei in tota anima mea, 13dedit mihi Excelsus gratiam et speciempenes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in usum; 14et ibamin Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, inregione Mediae, saccellos decem talenta argenti.
15Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius proeo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam. 16Et in diebusSalmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo. 17Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum etproiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum. 18Et, si quemoccidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quodfecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enimfiliorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam etsepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa. 19Et abiitquidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, etabscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar,timui et refugi. 20Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihiderelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna etThobias filius meus. 21Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderentillum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddonfilius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael superomnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. 22Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim eratpraepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacheribrege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis etex cognatione mea.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online