Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esdra 10


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo.1 וכהתפלל עזרא וכהתודתו בכה ומתנפל לפני בית האלהים נקבצו אליו מישראל קהל רב מאד אנשים ונשים וילדים כי בכו העם הרבה בכה
2 Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc:2 ויען שכניה בן יחיאל מבני עולם ויאמר לעזרא אנחנו מעלנו באלהינו ונשב נשים נכריות מעמי הארץ ועתה יש מקוה לישראל על זאת
3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.3 ועתה נכרת ברית לאלהינו להוציא כל נשים והנולד מהם בעצת אדני והחרדים במצות אלהינו וכתורה יעשה
4 Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
4 קום כי עליך הדבר ואנחנו עמך חזק ועשה
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.5 ויקם עזרא וישבע את שרי הכהנים הלוים וכל ישראל לעשות כדבר הזה וישבעו
6 Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate.
6 ויקם עזרא מלפני בית האלהים וילך אל לשכת יהוחנן בן אלישיב וילך שם לחם לא אכל ומים לא שתה כי מתאבל על מעל הגולה
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem;7 ויעבירו קול ביהודה וירושלם לכל בני הגולה להקבץ ירושלם
8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis.8 וכל אשר לא יבוא לשלשת הימים כעצת השרים והזקנים יחרם כל רכושו והוא יבדל מקהל הגולה
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
9 ויקבצו כל אנשי יהודה ובנימן ירושלם לשלשת הימים הוא חדש התשיעי בעשרים בחדש וישבו כל העם ברחוב בית האלהים מרעידים על הדבר ומהגשמים
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.10 ויקם עזרא הכהן ויאמר אלהם אתם מעלתם ותשיבו נשים נכריות להוסיף על אשמת ישראל
11 Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
11 ועתה תנו תודה ליהוה אלהי אבתיכם ועשו רצונו והבדלו מעמי הארץ ומן הנשים הנכריות
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat.12 ויענו כל הקהל ויאמרו קול גדול כן כדבריך עלינו לעשות
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto —13 אבל העם רב והעת גשמים ואין כח לעמוד בחוץ והמלאכה לא ליום אחד ולא לשנים כי הרבינו לפשע בדבר הזה
14 constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”.14 יעמדו נא שרינו לכל הקהל וכל אשר בערינו ההשיב נשים נכריות יבא לעתים מזמנים ועמהם זקני עיר ועיר ושפטיה עד להשיב חרון אף אלהינו ממנו עד לדבר הזה
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
15 אך יונתן בן עשהאל ויחזיה בן תקוה עמדו על זאת ומשלם ושבתי הלוי עזרם
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.16 ויעשו כן בני הגולה ויבדלו עזרא הכהן אנשים ראשי האבות לבית אבתם וכלם בשמות וישבו ביום אחד לחדש העשירי לדריוש הדבר
17 Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
17 ויכלו בכל אנשים ההשיבו נשים נכריות עד יום אחד לחדש הראשון
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia;18 וימצא מבני הכהנים אשר השיבו נשים נכריות מבני ישוע בן יוצדק ואחיו מעשיה ואליעזר ויריב וגדליה
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent.19 ויתנו ידם להוציא נשיהם ואשמים איל צאן על אשמתם
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.20 ומבני אמר חנני וזבדיה
21 Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.21 ומבני חרם מעשיה ואליה ושמעיה ויחיאל ועזיה
22 Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
22 ומבני פשחור אליועיני מעשיה ישמעאל נתנאל יוזבד ואלעשה
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer.23 ומן הלוים יוזבד ושמעי וקליה הוא קליטא פתחיה יהודה ואליעזר
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri.24 ומן המשררים אלישיב ומן השערים שלם וטלם ואורי
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.25 ומישראל מבני פרעש רמיה ויזיה ומלכיה ומימן ואלעזר ומלכיה ובניה
26 Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.26 ומבני עילם מתניה זכריה ויחיאל ועבדי וירמות ואליה
27 Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.27 ומבני זתוא אליועני אלישיב מתניה וירמות וזבד ועזיזא
28 Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.28 ומבני בבי יהוחנן חנניה זבי עתלי
29 Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.29 ומבני בני משלם מלוך ועדיה ישוב ושאל ירמות
30 Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse.30 ומבני פחת מואב עדנא וכלל בניה מעשיה מתניה בצלאל ובנוי ומנשה
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,31 ובני חרם אליעזר ישיה מלכיה שמעיה שמעון
32 Beniamin, Melluch, Samarias.32 בנימן מלוך שמריה
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.33 מבני חשם מתני מתתה זבד אליפלט ירמי מנשה שמעי
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,34 מבני בני מעדי עמרם ואואל
35 Banaia et Badaias, Cheliau,35 בניה בדיה כלוהי
36 Vania, Meremoth et Eliasib,36 וניה מרמות אלישיב
37 Matthanias,Matthanai et Iasi.37 מתניה מתני ויעשו
38 Et de filiis Bennui: Semei38 ובני ובנוי שמעי
39 et Selemias et Nathan etAdaias39 ושלמיה ונתן ועדיה
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,40 מכנדבי ששי שרי
41 Azareel et Selemias, Samaria,41 עזראל ושלמיהו שמריה
42 Sellum, Amaria, Ioseph.42 שלום אמריה יוסף
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia.
43 מבני נבו יעיאל מתתיה זבד זבינא ידו ויואל בניה
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
44 כל אלה נשאי נשים נכריות ויש מהם נשים וישימו בנים