Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esdra 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo.1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
2 Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc:2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ : et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,
3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.3 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri : secundum legem fiat.
4 Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et fac.
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt.
6 Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate.
6 Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem;7 Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem :
8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis.8 et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus : ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis : et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos : Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël.
11 Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat.12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna : Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto —13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto),
14 constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”.14 constituantur principes in universa multitudine : et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
15 Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos :
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.16 feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
17 Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia;18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent.19 Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia.
21 Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias.
22 Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
22 Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa.
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer.23 Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer.
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri.24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.25 Et ex Israël, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
26 Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.26 Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia.
27 Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.27 Et de filiis Zethua, Elioënai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza.
28 Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.28 Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29 Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth.
30 Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse.30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,31 Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon,
32 Beniamin, Melluch, Samarias.32 Benjamin, Maloch, Samarias.
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.33 Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei.
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel,
35 Banaia et Badaias, Cheliau,35 Baneas, et Badaias, Cheliau,
36 Vania, Meremoth et Eliasib,36 Vania, Marimuth, et Eliasib,
37 Matthanias,Matthanai et Iasi.37 Mathanias, Mathanai, et Jasi,
38 Et de filiis Bennui: Semei38 et Bani, et Bennui, Semei,
39 et Selemias et Nathan etAdaias39 et Salmias, et Nathan, et Adaias,
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41 Azareel et Selemias, Samaria,41 Ezrel, et Selemiau, Semeria,
42 Sellum, Amaria, Ioseph.42 Sellum, Amaria, Joseph.
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia.
43 De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joël, et Banaia.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.