1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo. | |
2 Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc: | |
3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. | |
4 Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
| |
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. | |
6 Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate.
| |
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem; | |
8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis. | |
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
| |
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. | |
11 Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
| |
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat. | |
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto — | |
14 constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”. | |
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
| |
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. | |
17 Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
| |
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia; | |
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent. | |
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. | |
21 Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. | |
22 Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
| |
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer. | |
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri. | |
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia. | |
26 Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia. | |
27 Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza. | |
28 Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai. | |
29 Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth. | |
30 Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse. | |
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, | |
32 Beniamin, Melluch, Samarias. | |
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. | |
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel, | |
35 Banaia et Badaias, Cheliau, | |
36 Vania, Meremoth et Eliasib, | |
37 Matthanias,Matthanai et Iasi. | |
38 Et de filiis Bennui: Semei | |
39 et Selemias et Nathan etAdaias | |
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, | |
41 Azareel et Selemias, Samaria, | |
42 Sellum, Amaria, Ioseph. | |
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia.
| |
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
| |