Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith,2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3 quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua.3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
6 Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet6 Jebaar quoque et Elisama,
7 et Noga et Napheg et Iaphia7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
8 necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem.
8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
9 Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat10 Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
11 pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.11 pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :
12 Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
15 filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.15 Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16 Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
17 Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,17 Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel,
18 Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias.18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :
20 Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque.20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
21 Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
22 Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero.22 Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
23 Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres.23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24 Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.
24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.