Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 10


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe;1 وحارب الفلسطينيون اسرائيل فهرب رجال اسرائيل من امام الفلسطينيين وسقطوا قتلى في جبل جلبوع.
2 cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.2 وشدّ الفلسطينيون وراء شاول ووراء بنيه وضرب الفلسطينيون يوناثان وابيناداب وملكيشوع ابناء شاول.
3 Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;3 واشتدّت الحرب على شاول فاصابته رماة القسي فانجرح من الرماة.
4 et dixit Saul ad armigerum suum: “ Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi ”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;4 فقال شاول لحامل سلاحه استلّ سيفك واطعنّي به لئلا ياتي هؤلاء الغلف ويطعنوني ويقبحوني. فلم يشأ حامل سلاحه لانه خاف جدا. فاخذ شاول السيف وسقط عليه.
5 quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.5 فلما رأى حامل سلاحه انه قد مات شاول سقط هو ايضا على السيف ومات.
6 Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit.
6 فمات شاول وبنوه الثلاثة وكل بيته ماتوا معا.
7 Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.7 ولما رأى جميع رجال اسرائيل الذين في الوادي انهم قد هربوا وان شاول وبنيه قد ماتوا تركوا مدنهم وهربوا فأتى الفلسطينيون وسكنوا بها
8 Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe;8 وفي الغد لما جاء الفلسطينيون ليعرّوا القتلى وجدوا شاول وبنيه ساقطين في جبل جلبوع.
9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.9 فعرّوه واخذوا راسه وسلاحه وارسلوا الى ارض الفلسطينيين في كل ناحية لاجل تبشير اصنامهم والشعب.
10 Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon.
10 ووضعوا سلاحه في بيت آلهتهم وسمّروا راسه في بيت داجون.
11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul,11 ولما سمع كل يابيش جلعاد بكل ما فعل الفلسطينيون بشاول
12 consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
12 قام كل ذي بأس وأخذوا جثة شاول وجثث بنيه وجاءوا بها الى يابيش ودفنوا عظامهم تحت البطمة في يابيش وصاموا سبعة ايام.
13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit13 فمات شاول بخيانته التي بها خان الرب من اجل كلام الرب الذي لم يحفظه. وايضا لاجل طلبه الى الجان للسؤال
14 nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
14 ولم يسأل من الرب فاماته وحوّل المملكة الى داود بن يسّى