Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 10


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe;1 ופלשתים נלחמו בישראל וינס איש ישראל מפני פלשתים ויפלו חללים בהר גלבע
2 cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.2 וידבקו פלשתים אחרי שאול ואחרי בניו ויכו פלשתים את יונתן ואת אבינדב ואת מלכי שוע בני שאול
3 Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;3 ותכבד המלחמה על שאול וימצאהו המורים בקשת ויחל מן היורים
4 et dixit Saul ad armigerum suum: “ Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi ”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;4 ויאמר שאול אל נשא כליו שלף חרבך ודקרני בה פן יבאו הערלים האלה והתעללו בי ולא אבה נשא כליו כי ירא מאד ויקח שאול את החרב ויפל עליה
5 quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.5 וירא נשא כליו כי מת שאול ויפל גם הוא על החרב וימת
6 Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit.
6 וימת שאול ושלשת בניו וכל ביתו יחדו מתו
7 Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.7 ויראו כל איש ישראל אשר בעמק כי נסו וכי מתו שאול ובניו ויעזבו עריהם וינסו ויבאו פלשתים וישבו בהם
8 Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe;8 ויהי ממחרת ויבאו פלשתים לפשט את החללים וימצאו את שאול ואת בניו נפלים בהר גלבע
9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.9 ויפשיטהו וישאו את ראשו ואת כליו וישלחו בארץ פלשתים סביב לבשר את עצביהם ואת העם
10 Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon.
10 וישימו את כליו בית אלהיהם ואת גלגלתו תקעו בית דגון
11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul,11 וישמעו כל יביש גלעד את כל אשר עשו פלשתים לשאול
12 consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
12 ויקומו כל איש חיל וישאו את גופת שאול ואת גופת בניו ויביאום יבישה ויקברו את עצמותיהם תחת האלה ביבש ויצומו שבעת ימים
13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit13 וימת שאול במעלו אשר מעל ביהוה על דבר יהוה אשר לא שמר וגם לשאול באוב לדרוש
14 nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
14 ולא דרש ביהוה וימיתהו ויסב את המלוכה לדויד בן ישי