Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Lettera ai Filippesi - מכתב לפיליפאים 11


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהי איש חולה לעזר שמו מבית היני כפר מרים ומרתא אחותה1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
2 היא מרים אשר משחה את האדון בשמן המר ותנגב את רגליו בשערותיה ועתה לעזר אחיה חלה2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3 ותשלחנה אחיותיו אליו לאמר אדני הנה זה אשר אהבת חלה הוא3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
4 וישמע ישוע ויאמר זאת המחלה איננה למות כי אם לכבוד האלהים למען יכבד בה בן האלהים4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5 וישוע אהב את מרתא ואת אחותה ואת לעזר5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6 ויהי כשמעו כי חלה ויתמהמה וישב יומים במקום אשר הוא שם6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
7 מאחרי כן אמר לתלמידיו לכו ונשובה לארץ יהודה7 deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.
8 ויאמרו אליו תלמידיו רבי עתה זה בקשו היהודים לסקלך ואתה תשוב שמה8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?
9 ויען ישוע הלא שתים עשרה שעות ליום איש כי ילך ביום לא יכשל כי יראה אור העולם הזה9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
10 אבל ההלך בלילה יכשל כי האור אין בו10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11 כזאת דבר ואחרי כן אמר אליהם לעזר ידידנו ישן הוא ואנכי הלך למען אעירנו11 Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
12 ויאמרו תלמידיו אדני אם ישן הוא יושע12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
13 וישוע דבר על מותו והמה חשבו כי על מנוחת השנה דבר13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 אז גלה ישוע את אזנם ויאמר אליהם לעזר מת14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
15 ושמח אני בגללכם כי לא הייתי שם למען תאמינו ועתה נסעה ונלכה אליו15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
16 ויאמר תומא הנקרא דידומוס אל התלמידים חבריו נלכה גם אנחנו למען נמות עמו16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
17 ויבא ישוע וימצאהו זה ארבעה ימים שכב בקבר17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
18 ובית היני היה קרוב לירושלים כדרך חמש עשרה ריס18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
19 ורבים מן היהודים באו בית מרתא ומרים לנחם אתהן על אחיהן19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20 ויהי כשמע מרתא כי ישוע בא ותצא לקרתו ומרים יושבת בבית20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21 ותאמר מרתא אל ישוע אדני אלו היית פה כי אז לא מת אחי21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
22 וגם עתה ידעתי כי כל אשר תשאל מאת אלהים יתן לך אלהים22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23 ויאמר אליה ישוע קום יקום אחיך23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
24 ותאמר אליו מרתא ידעתי כי יקום בתקומה ביום האחרון24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25 ויאמר אליה ישוע אנכי התקומה והחיים המאמין בי יחיה גם כי ימות25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26 וכל החי אשר יאמין בי לא ימות לעולם התאמיני זאת26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?
27 ותאמר אליו כן אדני האמנתי כי אתה המשיח בן האלהים הבא לעולם27 Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
28 ויהי אחר דברה זאת ותלך ותקרא למרים אחותה בסתר לאמר הנה המורה פה וקרא לך28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
29 היא שמעה ותמהר לקום ותבא אליו29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
30 וישוע טרם יבא אל הכפר כי עודנו עמד במקום אשר פגשתו שם מרתא30 nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
31 והיהודים אשר באו אל ביתה לנחמה כראותם את מרים כי קמה פתאם ותצא הלכו אחריה באמרם כי הלכה לה אל הקבר לבכות שמה31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
32 ותבא מרים אל המקום אשר ישוע עמד שם ותרא אתו ותפל לרגליו ותאמר לו אדני אלו היית פה כי אז לא מת אחי32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
33 ויהי כראות ישוע אתה בכיה וגם היהודים אשר באו אתה בכים ותזעם רוחו ויהי מרעיד33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34 ויאמר איפה שמתם אתו ויאמרו אליו אדני בא וראה34 et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
35 ויבך ישוע35 Et lacrimatus est Jesus.
36 ויאמרו היהודים הנה מה גדלה אהבתו אתו36 Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.
37 ומקצתם אמרו הפקח עיני העור הלא יכל לעשות שגם זה לא ימות37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?
38 ויוסף עוד ישוע להזעם ברוחו ויבא אל הקבר והוא מערה ואבן על מבואה38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
39 ויאמר ישוע שאו את האבן מעליה ותאמר אליו מרתא אחות המת אדני הנה כבר באש כי ארבעה ימים לו39 Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
40 ויאמר אליה ישוע הלא אמרתי לך כי אם תאמיני תחזי את כבוד האלהים40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
41 וישאו את האבן אשר המת הושם שם וישוע נשא את עיניו למרום ויאמר אודך אבי כי עניתני41 Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42 ואני ידעתי כי בכל עת תענני אולם בעבור העם הזה אשר סביבותי דברתי למען יאמינו בי כי אתה שלחתני42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
43 ויהי ככלותו לדבר ויקרא בקול גדול לעזר קום צא43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
44 ויצא המת וידיו ורגליו כרוכת בתכריכין ופיו לוטים בסודר ויאמר אליהם ישוע התירו אתו וילך לדרכו44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
45 ורבים מן היהודים אשר באו אל מרים בראותם את אשר עשה ישוע האמינו בו45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
46 ומקצתם הלכו אל הפרושים ויגידו להם את אשר עשה ישוע46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
47 אז יקהילו הכהנים הגדולים והפרושים את הסנהדרין ויאמרו מה נעשה כי האיש הלזה עשה אתות הרבה47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?
48 אם נניח לו לעשות כלם יאמינו בו ובאו הרומיים ולקחו גם את אדמתנו וגם את עמנו48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
49 ואחד מהם קיפא שמו והוא כהן גדול בשנה ההיא אמר אליהם הן לא תדעו מאומה49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
50 אף לא תתבוננו כי טוב לנו מות איש אחד בעד הגוי מאבד העם כלו50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51 וזאת לא דבר מלבו כי אם בהיותו כהן גדול בשנה ההיא נבא כי ישוע ימות בעד העם51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
52 ולא בעד העם לבד כי אם לקבץ גם את בני אלהים המפזרים והיו לאחדים52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53 ויועצו יחדו להמיתו מהיום ההוא והלאה53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
54 על כן לא התהלך ישוע עוד בתוך היהודים בגלוי כי אם סר משם לארץ הקרובה אל המדבר אל עיר עפרים ויגר שם עם תלמידיו54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
55 ויקרבו ימי הפסח ליהודים ועם רב עלו מן הארץ ירושלימה לפני הפסח למען יטהרו55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
56 ויבקשו את ישוע ובעמדם בבית המקדש נדברו לאמר מה תחשבו הכי לא יבוא אל החג56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
57 והכהנים הגדולים והפרושים גזרו גזרה אשר אם ידע איש את מקומו יודיענו למען יתפשהו