Scrutatio

Venerdi, 10 maggio 2024 - San Giobbe ( Letture di oggi)

Devarìm (דברים) - Deuteronomio 27


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויצו משה וזקני ישראל את העם לאמר שמר את כל המצוה אשר אנכי מצוה אתכם היום1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “ Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie.
2 והיה ביום אשר תעברו את הירדן אל הארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך והקמת לך אבנים גדלות ושדת אתם בשיד2 Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides et calce obduces eos,
3 וכתבת עליהן את כל דברי התורה הזאת בעברך למען אשר תבא אל הארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך ארץ זבת חלב ודבש כאשר דבר יהוה אלהי אבתיך לך3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi.
4 והיה בעברכם את הירדן תקימו את האבנים האלה אשר אנכי מצוה אתכם היום בהר עיבל ושדת אותם בשיד4 Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce;
5 ובנית שם מזבח ליהוה אלהיך מזבח אבנים לא תניף עליהם ברזל5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6 אבנים שלמות תבנה את מזבח יהוה אלהיך והעלית עליו עולת ליהוה אלהיך6 de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo.
7 וזבחת שלמים ואכלת שם ושמחת לפני יהוה אלהיך7 Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo;
8 וכתבת על האבנים את כל דברי התורה הזאת באר היטב8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide ”.
9 וידבר משה והכהנים הלוים אל כל ישראל לאמר הסכת ושמע ישראל היום הזה נהיית לעם ליהוה אלהיך9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “ Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo;
10 ושמעת בקול יהוה אלהיך ועשית את מצותו ואת חקיו אשר אנכי מצוך היום10 audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi ”.
11 ויצו משה את העם ביום ההוא לאמר11 Praecepitque Moyses populo in die illo dicens:
12 אלה יעמדו לברך את העם על הר גרזים בעברכם את הירדן שמעון ולוי ויהודה ויששכר ויוסף ובנימן12 “ Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin.
13 ואלה יעמדו על הקללה בהר עיבל ראובן גד ואשר וזבולן דן ונפתלי13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali.
14 וענו הלוים ואמרו אל כל איש ישראל קול רם14 Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
15 ארור האיש אשר יעשה פסל ומסכה תועבת יהוה מעשה ידי חרש ושם בסתר וענו כל העם ואמרו אמן15 “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”.
16 ארור מקלה אביו ואמו ואמר כל העם אמן16 “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
17 ארור מסיג גבול רעהו ואמר כל העם אמן17 “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
18 ארור משגה עור בדרך ואמר כל העם אמן18 “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
19 ארור מטה משפט גר יתום ואלמנה ואמר כל העם אמן19 “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
20 ארור שכב עם אשת אביו כי גלה כנף אביו ואמר כל העם אמן20 “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
21 ארור שכב עם כל בהמה ואמר כל העם אמן21 “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
22 ארור שכב עם אחתו בת אביו או בת אמו ואמר כל העם אמן22 “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
23 ארור שכב עם חתנתו ואמר כל העם אמן23 “Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
24 ארור מכה רעהו בסתר ואמר כל העם אמן24 “Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
25 ארור לקח שחד להכות נפש דם נקי ואמר כל העם אמן25 “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
26 ארור אשר לא יקים את דברי התורה הזאת לעשות אותם ואמר כל העם אמן26 “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.