1 לא יבא פצוע דכא וכרות שפכה בקהל יהוה | 1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
|
2 לא יבא ממזר בקהל יהוה גם דור עשירי לא יבא לו בקהל יהוה | 2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. |
3 לא יבא עמוני ומואבי בקהל יהוה גם דור עשירי לא יבא להם בקהל יהוה עד עולם | 3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. |
4 על דבר אשר לא קדמו אתכם בלחם ובמים בדרך בצאתכם ממצרים ואשר שכר עליך את בלעם בן בעור מפתור ארם נהרים לקללך | 4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, |
5 ולא אבה יהוה אלהיך לשמע אל בלעם ויהפך יהוה אלהיך לך את הקללה לברכה כי אהבך יהוה אלהיך | 5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; |
6 לא תדרש שלמם וטבתם כל ימיך לעולם | 6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. |
7 לא תתעב אדמי כי אחיך הוא לא תתעב מצרי כי גר היית בארצו | 7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
|
8 בנים אשר יולדו להם דור שלישי יבא להם בקהל יהוה | 8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius: |
9 כי תצא מחנה על איביך ונשמרת מכל דבר רע | 9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.
|
10 כי יהיה בך איש אשר לא יהיה טהור מקרה לילה ויצא אל מחוץ למחנה לא יבא אל תוך המחנה | 10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. |
11 והיה לפנות ערב ירחץ במים וכבא השמש יבא אל תוך המחנה | 11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, |
12 ויד תהיה לך מחוץ למחנה ויצאת שמה חוץ | 12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. |
13 ויתד תהיה לך על אזנך והיה בשבתך חוץ וחפרתה בה ושבת וכסית את צאתך | 13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae |
14 כי יהוה אלהיך מתהלך בקרב מחנך להצילך ולתת איביך לפניך והיה מחניך קדוש ולא יראה בך ערות דבר ושב מאחריך | 14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. |
15 לא תסגיר עבד אל אדניו אשר ינצל אליך מעם אדניו | 15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.
|
16 עמך ישב בקרבך במקום אשר יבחר באחד שעריך בטוב לו לא תוננו | 16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: |
17 לא תהיה קדשה מבנות ישראל ולא יהיה קדש מבני ישראל | 17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.
|
18 לא תביא אתנן זונה ומחיר כלב בית יהוה אלהיך לכל נדר כי תועבת יהוה אלהיך גם שניהם | 18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. |
19 לא תשיך לאחיך נשך כסף נשך אכל נשך כל דבר אשר ישך | 19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
|
20 לנכרי תשיך ולאחיך לא תשיך למען יברכך יהוה אלהיך בכל משלח ידך על הארץ אשר אתה בא שמה לרשתה | 20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, |
21 כי תדר נדר ליהוה אלהיך לא תאחר לשלמו כי דרש ידרשנו יהוה אלהיך מעמך והיה בך חטא | 21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
|
22 וכי תחדל לנדר לא יהיה בך חטא | 22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. |
23 מוצא שפתיך תשמר ועשית כאשר נדרת ליהוה אלהיך נדבה אשר דברת בפיך | 23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris; |
24 כי תבא בכרם רעך ואכלת ענבים כנפשך שבעך ואל כליך לא תתן | 24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.
|
25 כי תבא בקמת רעך וקטפת מלילת בידך וחרמש לא תניף על קמת רעך | 25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. |
| 26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.
|