Hošeah(הושע) - Osea 38
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. | |
2 A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. | |
3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. | |
4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. | |
5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara ? | |
6 Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. | |
7 In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus. | |
8 Pax enim Dei super faciem terræ. | |
9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te. | |
10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. | |
11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico : | |
12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. | |
13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras : | |
14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. | |
15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici. | |
16 Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. | |
17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam : | |
18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem : | |
19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. | |
20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. | |
21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. | |
22 Noli oblivisci, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. | |
23 Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie. | |
24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. | |
25 Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur. | |
26 Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. | |
27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. | |
28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. | |
29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. | |
30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus. | |
31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. | |
32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. | |
33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. | |
34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. | |
35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. | |
36 Sine his omnibus non ædificatur civitas, | |
37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. | |
38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur : | |
39 sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. |