Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 19


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 טוב רש הולך בתמו מעקש שפתיו והוא כסיל1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua,
quam qui torquet labia et est insipiens.
2 גם בלא דעת נפש לא טוב ואץ ברגלים חוטא2 Ubi non est scientia animae, non est bonum;
et, qui festinus est pedibus, offendit.
3 אולת אדם תסלף דרכו ועל יהוה יזעף לבו3 Stultitia hominis supplantat gressuseius,
et contra Deum fervet animo suo.
4 הון יסיף רעים רבים ודל מרעהו יפרד4 Divitiae addunt amicos plurimos;
pauper autem ab amico suo separatur.
5 עד שקרים לא ינקה ויפיח כזבים לא ימלט5 Testis falsus non erit impunitus;
et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
6 רבים יחלו פני נדיב וכל הרע לאיש מתן6 Multi blandiuntur faciei potentis,
et omnes amici sunt dona tribuenti.
7 כל אחי רש שנאהו אף כי מרעהו רחקו ממנו מרדף אמרים לא המה7 Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum,
insu7per et amici procul recesserunt ab eo;
qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
8 קנה לב אהב נפשו שמר תבונה למצא טוב8 Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam,
et custos prudentiae inveniet bona.
9 עד שקרים לא ינקה ויפיח כזבים יאבד9 Falsus testis non erit impunitus;
et, qui loquitur mendacia, peribit.
10 לא נאוה לכסיל תענוג אף כי לעבד משל בשרים10 Non decent stultum deliciae,
nec servum dominari principibus.
11 שכל אדם האריך אפו ותפארתו עבר על פשע11 Doctrina viri mitigat iram eius,
et gloria eius est iniqua praetergredi.
12 נהם ככפיר זעף מלך וכטל על עשב רצונו12 Sicut fremitus leonis ita et regis ira,
et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
13 הות לאביו בן כסיל ודלף טרד מדיני אשה13 Calamitas patris filius stultus;
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
14 בית והון נחלת אבות ומיהוה אשה משכלת14 Domus et divitiae hereditas patrum,
a Domino autem uxor prudens.
15 עצלה תפיל תרדמה ונפש רמיה תרעב15 Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.
16 שמר מצוה שמר נפשו בוזה דרכיו יומת16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam;
qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
17 מלוה יהוה חונן דל וגמלו ישלם לו17 Feneratur Domino, qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.
18 יסר בנך כי יש תקוה ואל המיתו אל תשא נפשך18 Erudi filium tuum, dum spes est;
ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
19 גרל חמה נשא ענש כי אם תציל ועוד תוסף19 Qui impatiens est, sustinebit multam;
et, si eum abripere vis, aliud appones.
20 שמע עצה וקבל מוסר למען תחכם באחריתך20 Audi consilium et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 רבות מחשבות בלב איש ועצת יהוה היא תקום21 Multae cogitationes in corde viri,
voluntas autem Domini permanebit.
22 תאות אדם חסדו וטוב רש מאיש כזב22 Desiderabile in homine est misericordia eius;
et melior est pauper quam vir mendax.
23 יראת יהוה לחיים ושבע ילין בל יפקד רע23 Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
24 טמן עצל ידו בצלחת גם אל פיהו לא ישיבנה24 Abscondit piger manum suam in catino
nec ad os suum applicat eam.
25 לץ תכה ופתי יערם והוכיח לנבון יבין דעת25 Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit;
si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
26 משדד אב יבריח אם בן מביש ומחפיר26 Qui affligit patrem et fugat matrem,
filius inhonestus et ignominiosus.
27 חדל בני לשמע מוסר לשגות מאמרי דעת27 Acquiesce, fili, ut audias doctrinam
nec erres a sermonibus scientiae.
28 עד בליעל יליץ משפט ופי רשעים יבלע און28 Testis iniquus deridet iudicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.
29 נכונו ללצים שפטים ומהלמות לגו כסילים29 Paratae sunt derisoribus virgae,
et plagae stultorum corporibus.