Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 21


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויעמד שטן על ישראל ויסת את דויד למנות את ישראל1 Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel.
2 ויאמר דויד אל יואב ואל שרי העם לכו ספרו את ישראל מבאר שבע ועד דן והביאו אלי ואדעה את מספרם2 Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “ Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam ”.
3 ויאמר יואב יוסף יהוה על עמו כהם מאה פעמים הלא אדני המלך כלם לאדני לעבדים למה יבקש זאת אדני למה יהיה לאשמה לישראל3 Responditque Ioab: “ Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? ”.
4 ודבר המלך חזק על יואב ויצא יואב ויתהלך בכל ישראל ויבא ירושלם4 Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem.
5 ויתן יואב את מספר מפקד העם אל דויד ויהי כל ישראל אלף אלפים ומאה אלף איש שלף חרב ויהודה ארבע מאות ושבעים אלף איש שלף חרב5 Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum;
6 ולוי ובנימן לא פקד בתוכם כי נתעב דבר המלך את יואב6 nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium.
7 וירע בעיני האלהים על הדבר הזה ויך את ישראל7 Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel.
8 ויאמר דויד אל האלהים חטאתי מאד אשר עשיתי את הדבר הזה ועתה העבר נא את עוון עבדך כי נסכלתי מאד8 Dixitque David ad Deum: “ Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi ”.
9 וידבר יהוה אל גד חזה דויד לאמר9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens:
10 לך ודברת אל דויד לאמר כה אמר יהוה שלוש אני נטה עליך בחר לך אחת מהנה ואעשה לך10 “ Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi ”.
11 ויבא גד אל דויד ויאמר לו כה אמר יהוה קבל לך11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: “ Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris:
12 אם שלוש שנים רעב ואם שלשה חדשים נספה מפני צריך וחרב אויבך למשגת ואם שלשת ימים חרב יהוה ודבר בארץ ומלאך יהוה משחית בכל גבול ישראל ועתה ראה מה אשיב את שלחי דבר12 aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me ”.
13 ויאמר דויד אל גד צר לי מאד אפלה נא ביד יהוה כי רבים רחמיו מאד וביד אדם אל אפל13 Et dixit David ad Gad: “ Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum ”.
14 ויתן יהוה דבר בישראל ויפל מישראל שבעים אלף איש14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum.
15 וישלח האלהים מלאך לירושלם להשחיתה וכהשחית ראה יהוה וינחם על הרעה ויאמר למלאך המשחית רב עתה הרף ידך ומלאך יהוה עמד עם גרן ארנן היבוסי15 Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “ Sufficit, iam cesset manus tua ”.
Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei.
16 וישא דויד את עיניו וירא את מלאך יהוה עמד בין הארץ ובין השמים וחרבו שלופה בידו נטויה על ירושלם ויפל דויד והזקנים מכסים בשקים על פניהם16 Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram.
17 ויאמר דויד אל האלהים הלא אני אמרתי למנות בעם ואני הוא אשר חטאתי והרע הרעותי ואלה הצאן מה עשו יהוה אלהי תהי נא ידך בי ובבית אבי ובעמך לא למגפה17 Dixitque David ad Deum: “ Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur ”.
18 ומלאך יהוה אמר אל גד לאמר לדויד כי יעלה דויד להקים מזבח ליהוה בגרן ארנן היבסי18 Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei.
19 ויעל דויד בדבר גד אשר דבר בשם יהוה19 Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini.
20 וישב ארנן וירא את המלאך וארבעת בניו עמו מתחבאים וארנן דש חטים20 Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum.
21 ויבא דויד עד ארנן ויבט ארנן וירא את דויד ויצא מן הגרן וישתחו לדויד אפים ארצה21 Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
22 ויאמר דויד אל ארנן תנה לי מקום הגרן ואבנה בו מזבח ליהוה בכסף מלא תנהו לי ותעצר המגפה מעל העם22 Dixitque ei David: “ Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo ”.
23 ויאמר ארנן אל דויד קח לך ויעש אדני המלך הטוב בעיניו ראה נתתי הבקר לעלות והמורגים לעצים והחטים למנחה הכל נתתי23 Dixit autem Ornan ad David: “ Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo ”.
24 ויאמר המלך דויד לארנן לא כי קנה אקנה בכסף מלא כי לא אשא אשר לך ליהוה והעלות עולה חנם24 Dixitque ei rex David: “ Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita ”.
25 ויתן דויד לארנן במקום שקלי זהב משקל שש מאות25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos
26 ויבן שם דויד מזבח ליהוה ויעל עלות ושלמים ויקרא אל יהוה ויענהו באש מן השמים על מזבח העלה26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti,
27 ויאמר יהוה למלאך וישב חרבו אל נדנה27 praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
28 בעת ההיא בראות דויד כי ענהו יהוה בגרן ארנן היבוסי ויזבח שם28 In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas.
29 ומשכן יהוה אשר עשה משה במדבר ומזבח העולה בעת ההיא בבמה בגבעון29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;
30 ולא יכל דויד ללכת לפניו לדרש אלהים כי נבעת מפני חרב מלאך יהוה30 et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.