Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 31


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 וישמע את דברי בני לבן לאמר לקח יעקב את כל אשר לאבינו ומאשר לאבינו עשה את כל הכבד הזה1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :
2 וירא יעקב את פני לבן והנה איננו עמו כתמול שלשום2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
3 ויאמר יהוה אל יעקב שוב אל ארץ אבותיך ולמולדתך ואהיה עמך3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
4 וישלח יעקב ויקרא לרחל וללאה השדה אל צאנו4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
5 ויאמר להן ראה אנכי את פני אביכן כי איננו אלי כתמל שלשם ואלהי אבי היה עמדי5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
6 ואתנה ידעתן כי בכל כחי עבדתי את אביכן6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
7 ואביכן התל בי והחלף את משכרתי עשרת מנים ולא נתנו אלהים להרע עמדי7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
8 אם כה יאמר נקדים יהיה שכרך וילדו כל הצאן נקדים ואם כה יאמר עקדים יהיה שכרך וילדו כל הצאן עקדים8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios f?tus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
9 ויצל אלהים את מקנה אביכם ויתן לי9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
10 ויהי בעת יחם הצאן ואשא עיני וארא בחלום והנה העתדים העלים על הצאן עקדים נקדים וברדים10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
11 ויאמר אלי מלאך האלהים בחלום יעקב ואמר הנני11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.
12 ויאמר שא נא עיניך וראה כל העתדים העלים על הצאן עקדים נקדים וברדים כי ראיתי את כל אשר לבן עשה לך12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
13 אנכי האל בית אל אשר משחת שם מצבה אשר נדרת לי שם נדר עתה קום צא מן הארץ הזאת ושוב אל ארץ מולדתך13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
14 ותען רחל ולאה ותאמרנה לו העוד לנו חלק ונחלה בבית אבינו14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?
15 הלוא נכריות נחשבנו לו כי מכרנו ויאכל גם אכול את כספנו15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?
16 כי כל העשר אשר הציל אלהים מאבינו לנו הוא ולבנינו ועתה כל אשר אמר אלהים אליך עשה16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
17 ויקם יעקב וישא את בניו ואת נשיו על הגמלים17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
18 וינהג את כל מקנהו ואת כל רכשו אשר רכש מקנה קנינו אשר רכש בפדן ארם לבוא אל יצחק אביו ארצה כנען18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
19 ולבן הלך לגזז את צאנו ותגנב רחל את התרפים אשר לאביה19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
20 ויגנב יעקב את לב לבן הארמי על בלי הגיד לו כי ברח הוא20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
21 ויברח הוא וכל אשר לו ויקם ויעבר את הנהר וישם את פניו הר הגלעד21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
22 ויגד ללבן ביום השלישי כי ברח יעקב22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
23 ויקח את אחיו עמו וירדף אחריו דרך שבעת ימים וידבק אתו בהר הגלעד23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.
24 ויבא אלהים אל לבן הארמי בחלם הלילה ויאמר לו השמר לך פן תדבר עם יעקב מטוב עד רע24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
25 וישג לבן את יעקב ויעקב תקע את אהלו בהר ולבן תקע את אחיו בהר הגלעד25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26 ויאמר לבן ליעקב מה עשית ותגנב את לבבי ותנהג את בנתי כשביות חרב26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?
27 למה נחבאת לברח ותגנב אתי ולא הגדת לי ואשלחך בשמחה ובשרים בתף ובכנור27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?
28 ולא נטשתני לנשק לבני ולבנתי עתה הסכלת עשו28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem
29 יש לאל ידי לעשות עמכם רע ואלהי אביכם אמש אמר אלי לאמר השמר לך מדבר עם יעקב מטוב עד רע29 valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
30 ועתה הלך הלכת כי נכסף נכספתה לבית אביך למה גנבת את אלהי30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?
31 ויען יעקב ויאמר ללבן כי יראתי כי אמרתי פן תגזל את בנותיך מעמי31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
32 עם אשר תמצא את אלהיך לא יחיה נגד אחינו הכר לך מה עמדי וקח לך ולא ידע יעקב כי רחל גנבתם32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
33 ויבא לבן באהל יעקב ובאהל לאה ובאהל שתי האמהת ולא מצא ויצא מאהל לאה ויבא באהל רחל33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
34 ורחל לקחה את התרפים ותשמם בכר הגמל ותשב עליהם וימשש לבן את כל האהל ולא מצא34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
35 ותאמר אל אביה אל יחר בעיני אדני כי לוא אוכל לקום מפניך כי דרך נשים לי ויחפש ולא מצא את התרפים35 ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.
36 ויחר ליעקב וירב בלבן ויען יעקב ויאמר ללבן מה פשעי מה חטאתי כי דלקת אחרי36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
37 כי מששת את כל כלי מה מצאת מכל כלי ביתך שים כה נגד אחי ואחיך ויוכיחו בין שנינו37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
38 זה עשרים שנה אנכי עמך רחליך ועזיך לא שכלו ואילי צאנך לא אכלתי38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :
39 טרפה לא הבאתי אליך אנכי אחטנה מידי תבקשנה גנבתי יום וגנבתי לילה39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :
40 הייתי ביום אכלני חרב וקרח בלילה ותדד שנתי מעיני40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
41 זה לי עשרים שנה בביתך עבדתיך ארבע עשרה שנה בשתי בנתיך ושש שנים בצאנך ותחלף את משכרתי עשרת מנים41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
42 לולי אלהי אבי אלהי אברהם ופחד יצחק היה לי כי עתה ריקם שלחתני את עניי ואת יגיע כפי ראה אלהים ויוכח אמש42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
43 ויען לבן ויאמר אל יעקב הבנות בנתי והבנים בני והצאן צאני וכל אשר אתה ראה לי הוא ולבנתי מה אעשה לאלה היום או לבניהן אשר ילדו43 Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?
44 ועתה לכה נכרתה ברית אני ואתה והיה לעד ביני ובינך44 Veni ergo, et ineamus f?dus, ut sit in testimonium inter me et te.
45 ויקח יעקב אבן וירימה מצבה45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :
46 ויאמר יעקב לאחיו לקטו אבנים ויקחו אבנים ויעשו גל ויאכלו שם על הגל46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :
47 ויקרא לו לבן יגר שהדותא ויעקב קרא לו גלעד47 quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.
48 ויאמר לבן הגל הזה עד ביני ובינך היום על כן קרא שמו גלעד48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
49 והמצפה אשר אמר יצף יהוה ביני ובינך כי נסתר איש מרעהו49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
50 אם תענה את בנתי ואם תקח נשים על בנתי אין איש עמנו ראה אלהים עד ביני ובינך50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
51 ויאמר לבן ליעקב הנה הגל הזה והנה המצבה אשר יריתי ביני ובינך51 Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
52 עד הגל הזה ועדה המצבה אם אני לא אעבר אליך את הגל הזה ואם אתה לא תעבר אלי את הגל הזה ואת המצבה הזאת לרעה52 testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
53 אלהי אברהם ואלהי נחור ישפטו בינינו אלהי אביהם וישבע יעקב בפחד אביו יצחק53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :
54 ויזבח יעקב זבח בהר ויקרא לאחיו לאכל לחם ויאכלו לחם וילינו בהר54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :
55 וישכם לבן בבקר וינשק לבניו ולבנותיו ויברך אתהם וילך וישב לבן למקמו55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.