Daniele 1
Compare with another Bible
Change Bible
1Anno tertio regni Ioachim regis Iudae venit Nabuchodonosor rex BabylonisIerusalem et obsedit eam;2et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudaeet partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorumsuorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum.
3Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiisIsrael et de semine regio et tyrannorum4pueros, in quibus nulla esset macula,decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina,et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguamChaldaeorum.5Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis etde vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspecturegis.6Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae Daniel, Ananias, Misael etAzarias.7Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli Baltassar etAnaniae Sedrac, Misaeli Misac et Azariae Abdenago.
8Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis neque devino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum, ne contaminaretur.9Deditautem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum;10et ait princeps eunuchorum ad Daniel: “ Timeo ego dominum meum regem, quiconstituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentioresprae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi ”.11Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum superDaniel, Ananiam, Misael et Azariam:12“ Tenta nos, obsecro, servos tuosdiebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum;13etvideantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur ciboregio, et, sicut videris, facies cum servis tuis ”.14Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.15Post diesautem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibuspueris, qui vescebantur cibo regio.16Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina.17Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omniscriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum etsomniorum.18Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, utintroducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectuNabuchodonosor.19Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universistales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis.20Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rexinvenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universoregno eius.21Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito