Ad Corinthios I 10
12345678910111213141516
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nubefuerunt et omnes mare transierunt2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube etin mari3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt4et omnes eundem potumspiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petraautem erat Christus.5Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, namprostrati sunt in deserto.
6Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicutet illi concupierunt.7Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam exipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, etsurrexerunt ludere ”.8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicatisunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.9Neque tentemus Christum, sicutquidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.10Neque murmuraveritis,sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.11Haec autem infigura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quosfines saeculorum devenerunt.12Itaque, qui se existimat stare, videat, necadat.13Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui nonpatietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiamproventum, ut possitis sustinere.
14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.15Ut prudentibusloquor; vos iudicate, quod dico:16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonnecommunicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatiocorporis Christi est?17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enimde uno pane participamur.18Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunthostias, communicantes sunt altari?
19Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?20Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantesfieri daemoniis.21Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum;non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.22Anaemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
23“ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sednon omnia aedificant.24Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.25Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propterconscientiam;26Domini enim est terra, et plenitudo eius.
27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur,manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.28Si quis autem vobisdixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum,qui indicavit, et propter conscientiam;29conscientiam autem dico non tuamipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
31Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriamDei facite.32Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sedquod multis, ut salvi fiant.
12345678910111213141516
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito