Osea 6
Compare with another Bible
Change Bible
1“Venite, et revertamur ad Do minum,
quia ipse laceravit et sanabit nos,
percussit et curabit nos.
2Vivificabit nos post duos dies,
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu eius.
3Sciamus sequamurque,
ut cognoscamus Dominum.
Quasi diluculum praeparatus est egressus eius,
et veniet quasi imber nobis temporaneus,
quasi imber serotinus irrigans terram”.
4Quid faciam tibi, Ephraim?
Quid faciam tibi, Iuda?
Caritas vestra quasi nubes matutina
et quasi ros mane pertransiens.
5Propter hoc dolavi per prophetas,
occidi eos in verbis oris mei,
sed ius meum quasi lux egredietur;
6quia caritatem volo et non sacrificium,
et scientiam Dei plus quam holocausta.
7Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum;
ibi praevaricati sunt in me.
8Galaad civitas operantium iniquitatem
maculata sanguine.
9Et quasi insidiantes virum latrones
caterva sacerdotum;
in via interficiunt pergentes Sichem,
vere scelus operantur.10In domo Israel vidi horrendum:
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israel.11Sed et tibi, Iuda, parata est messis,
cum convertero sortem populi mei.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito