Scrutatio

Martedi, 16 aprile 2024 - Santa Bernadette Soubirous ( Letture di oggi)

Osea 2


font

1Et erit numerus filiorum Israel
quasi arena maris,
quae sine mensura est et non numerabitur.
Et erit: in loco, ubi dicebatur eis:
“Non populus meus vos”,
dicetur eis: “Filii Dei viventis”.
2Et congregabuntur filii Iudae
et filii Israel pariter
et ponent sibimet caput unum
et ascendent de terra,
quia magnus dies Iezrahel.
3Dicite fratribus vestris: “Populus meus”
et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”.
4Contendite adversum matrem vestram; contendite,
quoniam ipsa non uxor mea,
et ego non vir eius;
auferat fornicationes suas a facie sua
et adulteria sua de medio uberum suorum,
5ne forte exspoliem eam nudam
et statuam eam secundum diem nativitatis suae
et ponam eam quasi solitudinem
et statuam eam velut terram aridam
et interficiam eam siti.
6Et filiorum illius non miserebor,
quoniam filii fornicationum sunt,
7quia fornicata est mater eorum,
turpiter egit, quae concepit eos;
quia dixit: “Vadam post amatores meos,
qui dant panes mihi et aquas meas,
lanam meam et linum meum,
oleum meum et potum meum”.
8Propter hoc ecce ego saepiam
viam tuam spinis
et saepiam eam maceria,
et semitas suas non inveniet;
9et sequetur amatores suos
et non apprehendet eos;
et quaeret eos et non inveniet
et dicet: “Vadam et revertar
ad virum meum priorem,
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
10Et haec nescivit quia ego
dedi ei frumentum et vinum et oleum
et argentum multiplicavi ei
et aurum, quae fecerunt Baal.
11Idcirco convertar et sumam
frumentum meum in tempore suo
et vinum meum in tempore suo;
et auferam lanam meam et linum meum,
quae operiebant pudenda eius,
12et nunc revelabo ignominiam eius
in oculis amatorum eius,
et nullus est qui eruat eam de manu mea.
13Et cessare faciam omne gaudium eius,
sollemnitatem eius, neomeniam eius,
sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
14et corrumpam vineam eius et ficum eius,
de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt,
quas dederunt mihi amatores mei”.
Et ponam eas in saltum,
et comedet illas bestia agri.
15Et visitabo super eam dies Baalim,
quibus accendebat incensum
et ornabatur inaure sua et monili suo
et ibat post amatores suos,
sed mei obliviscebatur,
dicit Dominus.
16Propter hoc ecce ego lactabo eam
et ducam eam in solitudinem
et loquar ad cor eius;
17et dabo ei vineas eius ex eodem loco
et vallem Achor, portam spei,
et respondebit ibi
iuxta dies iuventutis suae
et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
18Et erit: in die illa,
ait Dominus,
vocabis me: “Vir meus”
et non vocabis me ultra: “Baal meus”.
19Et auferam nomina Baalim de ore eius,
et non recordabitur ultra nominis eorum.
20Et percutiam eis foedus in die illa
cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae;
et arcum et gladium et bellum
conteram de terra
et cubare eos faciam confidenter.
21Et sponsabo te mihi in sempiternum;
et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio
et in misericordia et miserationibus.
22Et sponsabo te mihi in fide,
et cognosces Dominum.
23Et erit: in illa die exaudiam,
dicit Dominus,
exaudiam caelos,
et illi exaudient terram;
24et terra exaudiet
triticum et vinum et oleum,
et haec exaudient Iezrahel.
25Et seminabo eam mihi in terram
et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”;
26et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”;
et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”.