1Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
2De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.
3Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
4Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
5Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
6Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.

7Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
10Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.

13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
15Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
16Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.
18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.

21Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
23Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
24Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
25Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc