1Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini,accessit ad principem sacerdotum 2et petiit ab eo epistulas in Damascum adsynagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctosperduceret in Ierusalem. 3Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaretDamasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, 4et cadens in terram audivitvocem dicentem sibi: “ Saul, Saul, quid me persequeris? ”. 5Qui dixit: “Quis es, Domine? ”. Et ille: “ Ego sum Iesus, quem tu persequeris! 6Sedsurge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ”. 7Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidemvocem, neminem autem videntes. 8Surrexit autem Saulus de terra; apertisqueoculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. 9Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit.
10Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum invisu Dominus: “ Anania ”. At ille ait: “ Ecce ego, Domine ”. 11EtDominus ad illum: “ Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere indomo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat 12et vidit virum Ananiamnomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat ”. 13Responditautem Ananias: “ Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuisfecerit in Ierusalem; 14et hic habet potestatem a principibus sacerdotumalligandi omnes, qui invocant nomen tuum ”. 15Dixit autem ad eum Dominus: “Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibuset regibus et filiis Israel; 16ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pronomine meo pati ”.
17Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “ Saulfrater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, utvideas et implearis Spiritu Sancto ”. 18Et confestim ceciderunt ab oculiseius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est 19et, cumaccepisset cibum, confortatus est.
Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot; 20et continuoin synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. 21Stupebant autemomnes, qui audiebant, et dicebant: “ Nonne hic est, qui expugnabat inIerusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctosillos duceret ad principes sacerdotum? ”. 22Saulus autem magis convalescebatet confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic estChristus. 23Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut euminterficerent; 24notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebantautem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; 25accipientes autemdiscipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
26Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnestimebant eum, non credentes quia esset discipulus. 27Barnabas autem apprehensumillum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, etquia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. 28Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens innomine Domini. 29Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autemquaerebant occidere eum. 30Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eumCaesaream et dimiserunt Tarsum.
31Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem;aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spirituscrescebat.
32Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos,qui habitabant Lyddae. 33Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam abannis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ”. Et continuo surrexit. 35Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi suntad Dominum.
36In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretatadicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. 37Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent,posuerunt in cenaculo. 38Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuliaudientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “ Nepigriteris venire usque ad nos! ”. 39Exsurgens autem Petrus venit cum illis;et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnesviduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum essetcum illis. 40Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit etconversus ad corpus dixit: “ Tabitha, surge! ”. At illa aperuit oculos suoset, viso Petro, resedit. 41Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocassetsanctos et viduas, exhibuit eam vivam.
42Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino. 43Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonemcoriarium.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc