Primus Machabaeorum - 13

12345678910111213141516

1Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, utveniret in terram Iudae et attereret eam. 2Videns quia in tremore populus estet in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum 3et exhortatus est eoset dixit illis: “ Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris meifecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus. 4Horumgratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. 5Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis;non enim melior sum fratribus meis. 6Vindicabo tamen gentem meam et sancta,uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes contererenos inimicitiae gratia ”. 7Et accensus est spiritus populi, simul ut audivitsermones istos, 8et responderunt voce magna dicentes: “ Tu es dux noster locoIudae et Ionathae fratris tui; 9pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumquedixeris nobis, faciemus ”. 10Et congregans omnes viros bellatores acceleravitconsummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro. 11Et misitIonathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his,qui erant in ea, remansit illic in ea.
12Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae,et Ionathas cum eo in custodia. 13Simon autem applicuit in Adidis contra faciemcampi. 14Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathaeet quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos 15dicens: “Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quaehabuit, detinuimus eum; 16et nunc mitte argenti talenta centum et duos filioseius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ”. 17Etcognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum etpueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, 18qui dicerent: “ Quia nonmisit ei argentum et pueros, periit ”. 19Et misit pueros et centum talenta.Et mentitus est et non dimisit Ionathan; 20et post haec venit Tryphon intrarein regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. EtSimon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. 21Qui autem inarce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos perdesertum et mitteret illis alimonias. 22Et paravit Tryphon omnem equitatumsuum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propternivem et discessit et abiit in Galaaditim.
23Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et sepultus est illic; 24et convertit Tryphon et abiit in terram suam. 25Et misit Simon et accepit ossaIonathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius. 26Etplanxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos. 27Etaedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavitillud visu, lapide polito retro et ante; 28et statuit septem pyramidas, unamcontra unam, patri et matri et quattuor fratribus. 29Et his fecit machinamentacircumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam etiuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. 30Hocest sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
31Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occiditeum 32et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagammagnam in terra. 33Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribusexcelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus. 34Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionemregioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae.
35Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem: 36“ Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et gentiIudaeorum salutem. 37Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; etparati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regisremittere vobis, quae indulsimus. 38Quaecumque enim constituimus vobis,constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. 39Remittimus quoqueignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et,si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. 40Et, siqui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nospax ”.
41Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel. 42Et coepitpopulus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: “ Anno primosub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum ”.
43In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris etfecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam etcomprehendit. 44Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factusest motus magnus in civitate. 45Et ascenderunt, qui erant in civitate, cumuxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magnapostulantes a Simone dextras sibi dari 46et dixerunt: “ Non nobis reddassecundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam ”. 47Et consensitillis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavitaedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens etbenedicens. 48Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, quilegem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.
49Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionemet emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. 50Etclamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos indeet mundavit arcem a contaminationibus. 51Et intraverunt in eam tertia etvicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude etramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quiacontritus est inimicus magnus ex Israel. 52Et constituit, ut omnibus annisagerentur dies hi cum laetitia. 53Et munivit montem templi, qui erat secusarcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant. 54Et vidit Simon Ioannemfilium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; ethabitavit in Gazaris.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc