Scrutatio

Saturday, 20 April 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Proverbia 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ,
et præcepta mea cor tuum custodiat :
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae,
et praecepta mea cor tuum custodiat;
2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem,
apponent tibi.
2 longitudinem enim dierum et annos vitae
et pacem apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant ;
circumda eas gutturi tuo,
et describe in tabulis cordis tui :
3 Misericordia et veritas te non deserant;
circumda eas gutturi tuo
et describe in tabulis cordis tui,
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam,
coram Deo et hominibus.
4 et invenies gratiam et successum bonum
coram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,
et ne innitaris prudentiæ tuæ.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo
et ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,
et ipse diriget gressus tuos.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,
et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum ;
time Deum, et recede a malo :
7 Ne sis sapiens apud temetipsum;
time Dominum et recede a malo.
8 sanitas quippe erit umbilico tuo,
et irrigatio ossium tuorum.
8 Sanitas quippe erit umbilico tuo,
et irrigatio ossibus tuis.
9 Honora Dominum de tua substantia,
et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
9 Honora Dominum de tua substantia
et de primitiis omnium frugum tuarum,
10 et implebuntur horrea tua saturitate,
et vino torcularia tua redundabunt.
10 et implebuntur horrea tua frumento,
et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias,
nec deficias cum ab eo corriperis :
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias
nec asperneris, cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus, corripit,
et quasi pater in filio complacet sibi.
12 quem enim diligit, Dominus corripit
et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam,
et qui affluit prudentia.
13 Beatus homo, qui invenit sapientiam
et qui affluit prudentia:
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti,
et auri primi et purissimi fructus ejus.
14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti,
et auro primo fructus eius.
15 Pretiosior est cunctis opibus,
et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
15 Pretiosior est cunctis gemmis,
et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;
16 Longitudo dierum in dextera ejus,
et in sinistra illius divitiæ et gloria.
16 longitudo dierum in dextera eius,
et in sinistra illius divitiae et gloria.
17 Viæ ejus viæ pulchræ,
et omnes semitæ illius pacificæ.
17 Viae eius viae pulchrae,
et omnes semitae illius pacificae.
18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,
et qui tenuerit eam beatus.
18 Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam;
et, qui tenuerit eam, beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram ;
stabilivit cælos prudentia.
19 Dominus sapientia fundavit terram,
stabilivit caelos prudentia;
20 Sapientia illius eruperunt abyssi,
et nubes rore concrescunt.
20 sapientia illius eruperunt abyssi,
et nubes rorem stillant.
21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis.
Custodi legem atque consilium,
21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis;
custodi prudentiam atque consilium,
22 et erit vita animæ tuæ,
et gratia faucibus tuis.
22 et erit vita animae tuae,
et gratia collo tuo;
23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,
et pes tuus non impinget.
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua,
et pes tuus non impinget.
24 Si dormieris, non timebis ;
quiesces, et suavis erit somnus tuus.
24 Si dormieris, non timebis;
quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terrore,
et irruentes tibi potentias impiorum.
25 Ne paveas repentino terrore
et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.
26 Dominus enim erit in latere tuo,
et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
26 Dominus enim erit in latere tuo
et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere benefacere eum qui potest :
si vales, et ipse benefac.
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur,
si in potestate manus tuae est, ut facias.
28 Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi :
cum statim possis dare.
28 Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere,
cras dabo tibi ”, cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum,
cum ille in te habeat fiduciam.
29 Ne moliaris amico tuo malum,
cum ille apud te sedeat cum fiducia.
30 Ne contendas adversus hominem frustra,
cum ipse tibi nihil mali fecerit.
30 Ne contendas adversus hominem frustra,
cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne æmuleris hominem injustum,
nec imiteris vias ejus :
31 Ne aemuleris hominem iniustum
nec imiteris omnes vias eius,
32 quia abominatio Domini est omnis illusor,
et cum simplicibus sermocinatio ejus.
32 quia abominatio Domini est omnis pravus,
et cum simplicibus societas eius.
33 Egestas a Domino in domo impii ;
habitacula autem justorum benedicentur.
33 Maledictio a Domino in domo impii,
habitacula autem iustorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusores,
et mansuetis dabit gratiam.
34 Ipse deludet illusores
et mansuetis dabit gratiam;
35 Gloriam sapientes possidebunt ;
stultorum exaltatio ignominia.
35 gloriam sapientes possidebunt,
stultorum exaltatio ignominia.