Proverbia 23
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. | 1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. |
2 Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam. | 2 Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam. |
3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. | 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. |
4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. | 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. |
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. | 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. |
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus : | 6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus : |
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum. | 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum. |
8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. | 8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. |
9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. | 9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. |
10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas : | 10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas : |
11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. | 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. |
12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. | 12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. |
13 Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur. | 13 Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur. |
14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. | 14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. |
15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum : | 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum : |
16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. | 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. |
17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die : | 17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die : |
18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. | 18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. |
19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. | 19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. |
20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt : | 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt : |
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. | 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. |
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. | 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. |
23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. | 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. |
24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. | 24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. |
25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. | 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. |
26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. | 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. |
27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. | 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. |
28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. | 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. |
29 Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ? | 29 Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ? |
30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? | 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? |
31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, | 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, |
32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. | 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. |
33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. | 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. |
34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. | 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. |
35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ? | 35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ? |