Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Proverbia 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum,
et pondus æquum voluntas ejus.
1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum,
et pondus aequum voluntas eius.
2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ;
ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
2 Venit superbia, veniet et contumelia;
apud humiles autem sapientia.
3 Simplicitas justorum diriget eos,
et supplantatio perversorum vastabit illos.
3 Simplicitas iustorum diriget eos,
et supplantatio perversorum vastabit illos.
4 Non proderunt divitiæ in die ultionis ;
justitia autem liberabit a morte.
4 Non proderunt divitiae in die ultionis,
iustitia autem liberabit a morte.
5 Justitia simplicis diriget viam ejus,
et in impietate sua corruet impius.
5 Iustitia simplicis diriget viam eius,
et in impietate sua corruet impius.
6 Justitia rectorum liberabit eos,
et in insidiis suis capientur iniqui.
6 Iustitia rectorum liberabit eos,
et in insidiis suis capientur iniqui.
7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes,
et exspectatio sollicitorum peribit.
7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes;
et exspectatio divitiarum peribit.
8 Justus de angustia liberatus est,
et tradetur impius pro eo.
8 Iustus de angustia liberatus est,
et tradetur impius pro eo.
9 Simulator ore decipit amicum suum ;
justi autem liberabuntur scientia.
9 Simulator ore decipit amicum suum,
iusti autem liberabuntur scientia.
10 In bonis justorum exsultabit civitas,
et in perditione impiorum erit laudatio.
10 In bonis iustorum exsultabit civitas,
et in perditione impiorum erit laudatio.
11 Benedictione justorum exaltabitur civitas,
et ore impiorum subvertetur.
11 Benedictione iustorum exaltabitur civitas
et ore impiorum subvertetur.
12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ;
vir autem prudens tacebit.
12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est,
vir autem prudens tacebit.
13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ;
qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana;
qui autem fidelis est animi, celat commissum.
14 Ubi non est gubernator, populus corruet ;
salus autem, ubi multa consilia.
14 Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet;
salus autem, ubi multa consilia.
15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ;
qui autem cavet laqueos securus erit.
15 Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo;
qui autem odit sponsores, securus erit.
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,
et robusti habebunt divitias.
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,
et robusti habebunt divitias.
17 Benefacit animæ suæ vir misericors ;
qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
17 Benefacit animae suae vir misericors;
qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
18 Impius facit opus instabile,
seminanti autem justitiam merces fidelis.
18 Impius facit opus fallax,
seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19 Clementia præparat vitam,
et sectatio malorum mortem.
19 Firmus in iustitia praeparat vitam,
et sectator malorum mortem.
20 Abominabile Domino cor pravum,
et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
20 Abominabile Domino cor pravum,
et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21 Manus in manu non erit innocens malus ;
semen autem justorum salvabitur.
21 Manus in manu, non erit impunitus malus,
semen autem iustorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis,
mulier pulchra et fatua.
22 Circulus aureus in naribus suis
mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium justorum omne bonum est ;
præstolatio impiorum furor.
23 Desiderium iustorum omne bonum est,
praestolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;
alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
24 Alii dividunt propria et ditiores fiunt,
alii parciores iusto semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur,
et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
25 Anima, quae benedicit, impinguabitur;
et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ;
benedictio autem super caput vendentium.
26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis,
benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona ;
qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
27 Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum;
qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
28 Qui confidit in divitiis suis corruet :
justi autem quasi virens folium germinabunt.
28 Qui confidit in divitiis suis, corruet,
iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos,
et qui stultus est serviet sapienti.
29 Qui conturbat domum suam, possidebit ventos;
et, qui stultus est, serviet sapienti.
30 Fructus justi lignum vitæ,
et qui suscipit animas sapiens est.
30 Fructus iusti lignum vitae;
et suscipit animas, qui sapiens est.
31 Si justus in terra recipit,
quanto magis impius et peccator !
31 Si iustus in terra rependitur,
quanto magis impius et peccator.