Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Apocalisse 11

font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metiretemplum Dei et altare et adorantes in eo.1 Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metiretemplum Dei et altare et adorantes in eo.
2 Atrium autem, quod est foristemplum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, etcivitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.2 Atrium autem, quod est foristemplum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, etcivitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
3 Et dabo duobustestibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ”.3 Et dabo duobustestibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ”.
4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
5 Etsi quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; etsi quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.5 Etsi quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; etsi quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
6 Hi habent potestatemclaudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatemhabent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga,quotienscumque voluerint.6 Hi habent potestatemclaudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatemhabent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga,quotienscumque voluerint.
7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quaeascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quaeascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.
8 Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodomaet Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;8 Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodomaet Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;
9 et vident de populis ettribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, etcorpora eorum non sinunt poni in monumento.9 et vident de populis ettribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, etcorpora eorum non sinunt poni in monumento.
10 Et inhabitantes terram gaudentsuper illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetaecruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
10 Et inhabitantes terram gaudentsuper illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetaecruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
11 Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, etsteterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.11 Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, etsteterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.
12 Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; etascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.12 Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; etascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
13 Et in illahora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisisunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missiet dederunt gloriam Deo caeli.

14 Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
14 Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
15 Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelodicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, etregnabit in saecula saeculorum ”.
15 Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelodicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, etregnabit in saecula saeculorum ”.
16 Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis,ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum16 Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis,ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum
17 dicentes:
“ Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
17 dicentes:
“ Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
18 Et iratae sunt gentes,
et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,
et exterminare eos, qui exterminant terram ”.

19 Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius intemplo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.
19 Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius intemplo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.