Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Apocalisse 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, etiris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnaeignis;1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis :
2 et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterumsupra mare, sinistrum autem super terram,2 et habebat in manu sua libellum apertum : et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram :
3 et clamavit voce magna, quemadmodumcum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
4 Etcum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelodicentem: “ Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ”.
4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram : et audivi vocem de cælo dicentem mihi : Signa quæ locuta sunt septem tonitrua : et noli ea scribere.
5 Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suamdexteram ad caelum5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum :
6 et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavitcaelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare etea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit,6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt : et terram, et ea quæ in ea sunt : et mare, et ea quæ in eo sunt : Quia tempus non erit amplius :
7 sed in diebus vocis septimiangeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicutevangelizavit servis suis prophetis ”.
7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum c?perit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
8 Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “ Vade,accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ”.8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
9 Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipeet devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcistamquam mel ”.9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi : Accipe librum, et devora illum : et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
10 Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et eratin ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est ventermeus.10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus :
11 Et dicunt mihi: “ Oportet te iterum prophetare super populis etgentibus et linguis et regibus multis ”.
11 et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.