Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lettera agli Ebrei 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum:
“ Filius meus es tu;
ego hodie genui te ”
et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”?
5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
“ Et adorent eum omnes angeli Dei ”.
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
7 Et ad angelos quidem dicit:
“ Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis ”;
7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
8 ad Filium autem:
“ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,
et virga aequitatis virga regni tui.
8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis prae participibus tuis ”
9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
10 et:
“ Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,
11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”.
12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando:
“ Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?