Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giosuè 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae.
1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.
2 Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;2 Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
3 et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga.
3 Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth : et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga.
4 Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in Edrai,4 Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
5 et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon.5 Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon.
6 Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse.
6 Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.
7 Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,7 Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
8 tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus:8 tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus.
9 rex Iericho unus, rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus,9 Rex Jericho unus : rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus :
10 rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,10 rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,
11 rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,
12 rex Eglon unus, rex Gazer unus,12 rex Eglon unus, rex Gazer unus,
13 rex Dabir unus, rex Gader unus,13 rex Dabir unus, rex Gader unus,
14 rex Horma unus, rex Arad unus,14 rex Herma unus, rex Hered unus,
15 rex Lobna unus, rex Odollam unus,15 rex Lebna unus, rex Odullam unus,
16 rex Maceda unus, rex Bethel unus,16 rex Maceda unus, rex Bethel unus,
17 rex Thapphua unus, rex Opher unus,17 rex Taphua unus, rex Opher unus,
18 rex Aphec unus, rex Saron unus,18 rex Aphec unus, rex Saron unus,
19 rex Madon unus, rex Asor unus,19 rex Madon unus, rex Asor unus,
20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus,20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
21 rex Thanach unus, rex Mageddo unus,21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
22 rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus,22 rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,
23 rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,23 rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus,
24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
24 rex Thersa unus : omnes reges triginta unus.