Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua sicarnalibus, tamquam parvulis in Christo.1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
2 Lac vobis potum dedi, non escam,nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis,2 lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
3 adhuc enim estis carnales.Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundumhominem ambulatis?
3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
4 Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo”, nonne homines estis?4 Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ?
Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
5 Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri,per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.5 ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
6 Ego plantavi, Apollorigavit, sed Deus incrementum dedit;6 Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
7 itaque neque qui plantat, est aliquid,neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
8 Qui plantat autem et qui rigatunum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.9 Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentumposui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodosuperaedificet;10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quodpositum est, qui est Iesus Christus.11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
12 Si quis autem superaedificat suprafundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,12 Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in ignerevelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.13 uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
14 Si cuius opusmanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet;14 Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
15 si cuius opus arserit,detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
17 Si quisautem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est,quod estis vos.
17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo,stultus fiat, ut sit sapiens.18 Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
19 Sapientia enim huius mundi stultitia est apudDeum. Scriptum est enim:
“ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;
19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
20 et iterum:
“ Dominus novit cogitationes sapientium,
quoniam vanae sunt ”.
20 Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
21 Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,21 Nemo itaque glorietur in hominibus.
22 sive Paulussive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sivefutura, omnia enim vestra sunt,22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :
23 vos autem Christi, Christus autem Dei.
23 vos autem Christi : Christus autem Dei.