Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Deuteronomio 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris.1 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non.2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.
3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis.4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :
5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum.
6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi,7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :
8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur, terram olei ac mellis,8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur;9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur :
10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie;11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :
12 ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,
13 habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque rerum copiam,13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,
14 elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit rivos de petra durissima,
16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui,16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
17 ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”;17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt :
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies.18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.
19 Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis:19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.
20 sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.